 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
ALAMINENSIS*
DISTRACTIS NONNULLIS TERRITORIIS AB ECCLESIA LINGAYEN-DAGUPANEN., NOVA
DIOECESIS ALAMINESIS CONDITUR
De superna animarum utilitate sollicitus censuit Venerabilis Frater Fridericus
G. Limón, Archiepiscopus Lingayensis-Dagupanensis, bene fieri si quibusdam ab
ipsius Ecclesia detractis territoriis alia ibi constitueretur dioecesis. Cumque
id ab Apostolica Sede petiisset, post nempe auditos Conferentiae in Insulis
Philippinis Episcopos, Nos, ex sententia sive Venerabilium Fratrum Nostrorum S.
R. E. Cardinalium qui Congregationi pro Episcopis praesunt, sive Venerabilis
Fratris Brunonis Torpigliani, Archiepiscopi titulo Mallianensis atque in Insulis
Philippinis Apostolici Nuntii, sequentia decernimus. Ab archidioecesi
Lingayensi-Dagupanensi separamus territorium paroeciarum quae sunt : Sanctae
Catharinae Alexandrinae (Agno) ; Sancti Ioseph Patriarchae (Aguilar) ; Sancti
Ioseph Patriarchae (Alaminos) ; Sancti Marci Evangelistae (Alos, Alaminos) ;
Sancti Nicolai Tolentinatis (Anda) ; Immaculatae Concept. Mariae Virginis (Bani)
; Sancti Iacobi Maioris (Bolinao) ; Nostrae Dominae de Pillar (Zaragosa,
Bolinao) ; Sancti Andreae (Bugallon) ; Nostrae Dominae Lapurdensis (Salasa
Bagallon) ; Sancti Isidori operarii (Burgos) ; Sancti Vincentii Ferrer (Dasol) ;
Sancti Raphael Archangeli (Eguia, Dasol) ; Sancti Ioannis Apostoli et
Evangelistae (Infanta) ; Sancti Isidori operarii (Labrador) ; Divini Infantis
Iesu (Mabini) ; Sancti Raimundi de Penafort (Mungatarem) ; Sancti Petri Martyris
(Sual), et territorium quasi-paroeciae, cui nomen Sancti Iacobi Maioris
(Santiago Bolinao), iisque dioecesim condimus Alaminensem appellandam iisdemque
finibus circumscribendam quibus paroeciae ac quasi paroecia de quibus diximus
terminantur. Huius dioecesis noviter erectae episcopalis cathedra erit in templo
Deo in honorem Sancti Iosephi Sponsi B. V. M. dicato, in urbe cui nomen
Alaminos, quod proinde templum ad gradum et dignitatem ecclesiae cathedralis
evehimus, cuique insignia, privilegia et honores tribuimus, quibus cathedrales
ecclesiae omnes fruuntur in orbe catholico. Nova dioecesis suffraganea erit
metropolitanae Ecclesiae Lingayensi-Dagupanensi eiusque pro tempore Episcopus
metropolitano iuri eiusdem Archiepiscopi, atque obnoxia erit iurisdictioni
Congregationis pro Episcopis. Consultorum collegium ad normam iuris quam primum
instituatur. Congruae ac dignae Praesulis sustentationi provideatur Curiae
emolumentis, fidelium oblationibus et portione obveniente ex divisione bonorum
quae hucusque pertinuerunt ad mensam archiepiscopalem Lingayensem-Dagupanensem,
ad normam canonis 122 C. I. C. Pro institutione iuvenum in Ecclesiae spem
succrescentium, iuris communis praescripta serventur, prae oculis habitis
omnibus quae a Congregatione pro Institutione Catholica statuuntur ; selecti
tamen Seminarii alumni philosophicis ac theologicis disciplinis imbuendi nec non
sacerdotes ad studia complenda, Romam mittantur, ad Pontificium Collegium
Philippinum. Quod autem attinet ad novae dioecesis regimen et administrationem,
atque administratoris dioecesani electionem, sede vacante, fidelium iura et
onera aliaque id genus, ad amussim serventur quae canones praescribunt. Atque
simul ac dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit, sacerdotes Ecclesiae illi
adscripti censeantur in cuius territorio ecclesiasticum officium detinent,
ceteri vero sacerdotes, clerici seminariique adulescentes incardinati maneant
vel incardinentur Ecclesiae in cuius territorio legitimum habent domicilium.
Acta et documenta quae forte respiciant dioecesim noviter erectam eiusque
fideles et bona temporalia, a Curia Lingayensi ad Curiam Alaminensem de more
transmittantur, in condendo tabulario servanda. Haec, quae praescripsimus, ad
effectum adducat Venerabilis Frater Bruno Torpigliani, Archiepiscopus titulo
Mallianensis, vel ab eo delegatus sacerdos, atque perfecti negotii documenta
sinceris exemplis ad Congregationem pro Episcopis mittat, rite signata
sigilloque impressa. Has vero Litteras Apostolicas sive nunc sive in posterum
ratas esse volumus, contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo secundo mensis Ianuarii, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo quinto, Pontificatus Nostri septimo.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
BERNARDINUS Card. GANTIN S. Congr. pro
Episcopis Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
s. n.
*A.A.S., vol. LXXVII (1985), n. 10, pp. 929-930
© Copyright 1985- Libreria Editrice Vaticana
|