The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GUANHANENSIS*

QUIBUSDAM LOCIS AB ECCLESIIS ADAMANTINA ET
 ITABIRENSI-FABRICIANNENSI ET VALADARENSI DISTRACTIS
NOVA CONDITUR DIOECESIS NOMINE GUANHANENSIS

 

Recte quidem et opportune statutum est ut, « quatenus animarum bonum id exigat », opera detur tum dividendis dioecesibus aut diducendis, tum novis creandis, adeo « ut Episcopi munera sua pastoralia in iisdem efficaciter explere valeant » (CD 22). Optimo igitur iure nuper praesul ac pastor archidioecesis Adamantinae necnon Episcopi dioecesium Valadarensis et Itabirensis-Fabriciannensis, consulta Conferentia Episcopali Brasiliensi, preces huic Sanctae Sedi adhibuerunt ut, memoratis Ecclesiis congruenter deminutis, nova illic dioecesis constitueretur. Quam ob rem, cum etiam constet id et in votis esse venerabilis Fratris Caroli Furno, Archiepiscopi titulo Abaritani et in Brasilia Nuntii Apostolici, Nos ipsi eiusmodi preces audiendas censemus, hisque nunc Litteris, suppleto tamen eorum consenso quorum interest aut interesse putatur, ex sententia Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Congregationis pro Episcopis negotiis praepositorum, quam omnino confirmamus, deque summa potestate Nostra Apostolica haec decernimus, quae sequuntur, atque iubemus. Ab archidioecesi Adamantina loca separamus, quibus in praesens civilia constant Municipia vulgo appellata Agua Boa, Carmésia, Coluna, Conceição do Mato Dentro, Congonhas do Norte, Dom Joaquim, Dores de Guanhães, Guanhães, Materlândia, Paulistas, Peçanha, Rio Vermelho, Sabinópolis, Santa Maria do Suaçuí, São João Evangelista, Sào José da Safira, Sào José do Jacurí, Sào Pedro do Suaçuí, Sào Sebastião do Maranhão, Senhora do Porto ; a dioecesi Itabirensi-Fabriciannensi loca distrahimus ea, quibus ad vigens ius civile continentur Municipia vulgo nuncupata Braúnas, Ferros, Joanésia, Morro do Pilar, Santo Antônio do Rio Abaixo ; a dioecesi autem Valadarensi disiungimus plagas, quibus ad vigentem legem civilem constant Municipia vulgo dicta Divinolândia de Minas atque Virginópolis ; ex iisque simul sumptis locis distractis novam dioecesim condimus nomine Guanhanensem iisdemque definitam finibus memoratorum Municipiorum propriis, quam et suffraganeam constituimus Ecclesiae Adamantinae, cuius proinde Metropolitae Archiepiscopi iuri ipsum subicimus Episcopum novae Guanhanensis Ecclesiae. Unoque tempore statuimus ut nova sedes dioecesana in urbe collocetur, cui nomen est « Guanhães » ; ipsumque paroeciale templum ibi exstans, Deo in honorem Sancti Michaelis Archangeli dicatum, ad Ecclesiae Cathedralis dignitatem evehimus, necnon insignia et privilegia et honores ei tribuimus, quibus reliqua id genus templa Cathedralia fruuntur, dum et Guanhanensi pro tempore Episcopo onera iuraque facimus, quae ad reliquos pertinent Episcopos dioecesanos, et hortamur ut ibi Collegium Consultorum quam primum instituatur, quod eidem loci Ordinario sit adiumento. Quod congrua respicit alimenta praesulis Guanhanensis, ea constare debent in Curiae emolumentis fideliumque stipibus et in iusta bonorum portione, quae ad mentem can. 122 CIC ab episcopalibus Mensis (vulgo « Mitras ») Adamantina, Itabirensi-Fabriciannensi et Valadarensi oportet Mensae obveniant Guanhanensi. In iis vero, quae spectant tum Seminarii dioecesani aedificationem tum sacrorum alumnorum institutionem aut formationem, recte iuris communis praescripta serventur, ratione etiam habita normarum a Congregatione pro Institutione Catholica editarum. Consulatur praeterea ut selecti sacrorum alumni philosophicis aut theologicis disciplinis instruendi, sacerdotesque quibus altiora fuerint studia complenda, ad Pontificium Collegium Pium Brasiliense mittantur in Urbe situm. Quae deinde sacri canones statuerunt de dioecesium regimine, de bonorum ecclesiasticorum gestione, de Administratore dioecesano sede vacante eligendo, de oneribus iuribusque fidelium deque aliis id genus, ea ibidem adamussim serventur. Hic etiam mandamus ut, constitutione novae dioecesis ad effectum adducta, sacerdotes eidem Ecclesiae adscripti censeantur, intra cuius fines ecclesiasticum officium habent, ceterique clerici et Seminarii tirones eidem addicantur Ecclesiae, in qua domicilium habent legitimum. Omniaque denique scripta actorum documenta, quae aut ad novam dioecesim eiusve clerum aut ad fideles temporaliaque ad bona pertinent, curandum est ut a Curiis Adamantina, Itabirensi-Fabriciannensi et Valadarensi ad Curiam transmittantur Guanhanensem. Quod reliquum est, quae Nos hic decrevimus exsequatur venerabilis Frater Carolus Furno, quem diximus, a Nobis ipse deputatus una cum facultate id delegandi ad virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere tamen addito curandi ut certum verumque actae exsecutionis litterarum exemplum Congregationi pro Episcopis mittatur. Quas Apostolicas Litteras ratas esse nunc et in posterum volumus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo quarto mensis Maii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo quinto, Pontificatus Nostri septimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 BERNARDINUS Card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXVIII (1986), n. 3, pp. 217-219

 

© Copyright 1985- Libreria Editrice Vaticana

 

top