The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CHINHOYIENSIS*

PRAEFECTURA CHINHOIYENSIS
AD DIOECESIS GRADUM ATTOLLITUR

 

Cum Praefectura Apostolica Chinhoyiensis, in finibus Zimbabuae, divina nempe virtute atque industrio Missionariorum labore haud exigua fidei christianae cepisset incrementa, bene fieri Nobis visum est, Petri successoribus, si eadem circumscriptio in formam dioecesis redigeretur : simul enim per hoc meritam laudem praeconibus Evangelii reddi putamus, simul animum addi omnibus ad novos labores ineundos fructusque laetos metendos : solum enim praedicata christiana religio parit aeternam salutem. Auditis ergo Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione praesunt, aequo animo de apostolica Nostra potestate Praefecturam Chinhoyiensem ad dioecesis gradum et dignitatem evehimus, cum iuribus talium Ecclesiarum propriis. Erit autem nova circumscriptio Sedi metropolitanae Hararensi suffraganea, atque iurisdictioni Congregationis de Propaganda Fide obnoxia. Episcopus Chinhoyiensis sedem suam in urbe vulgo Chinhoyi collocabit ; cathedram vero suae iurisdictionis in templo Corporis Christi, quod in eadem urbe surgit, factis nempe iuribus cathedralium templorum, sic ut Iure Canonico statuitur. Cetera omnia ad leges ecclesiasticas temperentur, ceterum Venerabilis Frater Patricius Coveney, Archiepiscopus tit. Satrianensis, Pro-Nuntius Apostolicus in Zimbabua, vel quem ipse legaverit, has Litteras Nostras in rem deducat, factis nempe facultatibus quae rei expediendae necessariae sint ; atque re confecta documenta exaret atque ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito mittat. Hae vero Litterae in perpetuum valeant, effectusque habeant.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die duo de tricesima mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo quinto, Pontificatus Nostri octavo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 IOSEPHUS Card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Laurus Governatori, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXVIII (1986), n. 3, pp. 219-220

 

Copyright 1985- Libreria Editrice Vaticana

 

top