Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CIVITATIS LAZARI CÁRDENAS*

QUIBUSDAM LOCIS A DIOECESI APATZINGANIENSI ALIISQUE
AB ECCLESIA CIVITATIS ALTAMIRENSIS DISTRACTIS NOVA
CONDITUR DIOECESIS NOMINE CIVITATIS LAZARI CÁRDENAS

 

Cum probe ob oculos Nobis clarum versetur consilium Sacrosanctae Synodi hoc de dioecesanis circumscriptionibus statuens, ut, « quatenus animarum bonum id exigat, quamprimum ad congruam recognitionem prudenter deveniatur, eas dividendo vel dismembrando . . . » (CD 22), et quidem « ut Episcopi munera sua pastoralia in iisdem efficaciter explere valeant » (ibi), bene ideo visum est fieri, si assentiremur petitioni Episcopi Apatzinganiensis atque Episcopi Civitatis Altamirensis, qui ambo, consulta Conferentia Episcopali Mexicana, enixe ab Apostolica hac Sede poposcerunt ut nova illic constitueretur dioecesis quibusdam continenda plagis ad suas Ecclesias hactenus pertinentibus. Eiusmodi igitur precibus auditis, cum constet idem et in votis esse venerabilis Fratris Hieronymi Prigione, Archiepiscopi titulo Lauriacensis necnon Apostolici Delegati in dicione Mexicana, nunc, Nos eorum suppleto consensu quorum interest aut interesse censetur, ex sententia Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Congregationis pro Episcopis negotiis praepositorum, quam ratam facimus, deque potestate Nostra Apostolica haec statuimus, quae sequuntur, atque iubemus. A dioecesi Apatzinganiensi loca separamus, quibus civilia constant Municipia vulgo Lázaro Cárdenas, Aquila, Arteaga, Coahuayana appellata, a dioecesi autem Civitatis Altamirensis ea quibus civilia continentur municipia vulgo Coahuayana, José Azueta, La Unión; ex iisque simul sumptis novam dioecesim condimus nomine Civitatis Lazari Cárdenas iisdemque definitam finibus memorata Municipia continentibus veluti in formam unius redacta. Quae dioecesis nunc constituta Ecclesiae metropolitanae Acapulcanae suffraganea erit necnon proinde eius Metropolitae Archiepiscopi iuri ipse cedet Episcopus pro tempore eidem novae Ecclesiae praepositus. Ipsique decernimus ut novae dioecesis sedes in urbe collocetur vulgo « Ciudad Lázaro Cárdenas » nominata ; dum paroeciale templum ibi exstans Domino Nostro « Cristo Rey » dicatum honore Ecclesiae Cathedralis insignimus una cum privilegiis ad reliqua Cathedralia templa pertinentibus, simul atque ipsi Civitatis Lazari Cárdenas Episcopo officia iuraque facimus, quae cuiusque Episcopi dioecesani sunt propria, hortantes quoque iit quam primum constituatur ibi Collegium Consultorum, qui praesenti ei sit auxilio. Quod attinet ad mensam episcopalem novae dioecesis, id constare debet in Curiae emolumentis fideliumque stipibus necnon iusta in portione bonorum, quae ad mentem can. 122 CIC arcidioecesibus Apatzinganiensi et Civitatis Altamirensis ei obvenire debent. In iis vero quae respiciunt ad seminarii dioecesani aedificationem atque ad sacrorum alumnorum formationem et institutionem apte comparandas, praescripta iuris communis recte serventur, ratione sane habita normarum a Congregatione pro Institutione Catholica editarum. Provideatur praeterea ut selecti sacrorum alumni philosophicis aut theologicis disciplinis instruendi, sacerdotesque quibus fuerint altiora studia complenda, ad Pontificium Collegium Mexicanum in Urbe situm mittantur. Quae deinde sacri canones de regimine dioecesium, de bonorum ecclesiasticorum gestione, de Administratore dioecesano sede vacante eligendo, de oneribus iuribusque fidelium aliisque id genus statuerunt, ea ibidem serventur omnia atque perfecte. Unoque tempore mandamus ut, re ad effectum constitutione novae dioecesis Civitatis Lazari Cárdenas deducta, sacerdotes eidem Ecclesiae censeantur adscripti, intra cuius fines ecclesiasticum habent officium, ceterique clerici et seminarii tirones eidem Ecclesiae addicantur, in qua domicilium habent legitimum. Omnia denique scripta actorum documenta, quae aut ad novam dioecesim eiusve clerum aut ad fideles temporaliaque ad bona pertinent, necesse est a Curiis Apatzinganiensi et Civitatis Altamirensis ad Curiam novae dioecesis transmittantur. Quod reliquum est, venerabilis Frater Hieronymus Prigione, quem diximus, a Nobis deputatus quae hic decrevimus exsequatur, una cum libertate id delegandi ad virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere tamen imposito curandi ut certum verumque actae exsecutionis litterarum exemplum Congregationi pro Episcopis mittatur. Quas Apostolicas Litteras ratas esse nunc et in posterum volumus, contrariis quibuslibet haud obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo primo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo quinto, Pontificatus Nostri septimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 BERNARDINUS Card. GANTIN
S. Congr. pro
Episc. Praefectus

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Hyginus Quadraroli, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXVII (1985), n. 12, pp. 1115-1117

 

© Copyright 1985- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana