 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
PUNALURENSIS*
IN INDICA NATIONE NOVA DIOECESIS CONSTITUITUR, NOMINE
«PUNALURENSIS»
Verba Christi adoranda : « Euntes in mundum universum, praedicate
Evangelium omni creaturae . . . » (Mc 16, 15) tantopere hanc apostolicam Sedem
movent matrem omnium Ecclesiarum, ut non solum provideat ut sanctissima Christi
religio quam latissime propagetur, verum ut ea omnia apparentur, quae eius
propagationem adiuvent ac expediant : consueverunt enim saepe res magnae parvis
in rebus consistere. Qua re, cum venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales
Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi consilium ceperint novae
dioecesis constituendae in Indica Natione, detractis nempe nonnullis territoriis
e circumscriptione Quilonensi, Nos, re mature considerata, bene fieri censuimus,
si eorum opinioni accederemus. Quae cum ita sint, iis auditis, quorum
interesset, apostolica Nostra potestate quae sequuntur decernimus. Distractos
civiles districtus (Taluks) « Pathanamathitta » et « Pathanapuram »; item partes
civilium districtuum (Taluks) vulgo « Bottarakare », « Bunnathur », « Mavelikara
» et « Chengannur » a dioecesi Quilonensi, in novae dioecesis formam redigimus
Punalurensis appellandae, a nomine scilicet urbis Punalur. Via igitur
principalis (Main Central Road) territorium dioecesis Quilonensis a septemtrione
versus meridiem dividens, limes erit in posterum inter duas dioeceses, ut
territorium quod in occidentem vergit Quilonensi remaneat, quod vero ad
orientem, novam dioecesim Punalurensem constituat. Novae Ecclesiae sedem in urbe
Punalur poni volumus, cuius in principi templo cathedram episcopalem collocari.
Eadem praeterea suffraganea erit metropolitanae Sedi Verapolitanae. Statuimus
insuper ut Episcopus, cui continget gubernanda, pro Canonicis Consultores
dioecesanos eligat, in suum ipsius auxilium atque consilium. Ceterum Venerabilis
Frater Augustinus Cacciavillan, Archiepiscopus titulo Amiterninus, idemque in
India Pro-Nuntius Apostolicus, haec omnia ad effectum deducet atque documenta
exarabit, quorum exemplar fide dignum ad Congregationem pro Gentium
Evangelizatione cito mittet rite subscriptum. Poterit etiam si visum, alium
virum legare, modo in ecclesiastica dignitate constitutum. Contrariis nihil
obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die una et vicesima mensis Decembris,
anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo quinto, Pontificatus Nostri
octavo.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
IOSEPHUS Card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXVIII (1986), n. 5, pp. 404-405
© Copyright 1985- Libreria Editrice Vaticana
|