 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
TARMENSIS*
PRAELATURA TARMENSIS EVEHITUR AD DIGNITATEM DIOECESIS
Cum satis
superque constet Apostolicam Sedem id fovere consuevisse, quod et particularibus
Ecclesiis utilitati esse videatur, nunc putamus Praelaturae Tarmensis opportunam
specialemque rationem ducendam iam esse. Cum enim Apostolicis Litteris «
Ecclesiae navem . . . » die XV mensis Maii condita sit anno MCMLIX, nonnulla ibi
recentioribus annis conspiciuntur signa, quae certum eius incrementum testantur,
non solum ob frequentiores fideles sed ob varia etiam opera tum religioni tum
Civitati utilia. Quae cum ita sint, Conferentia Episcopalis Peruviana petiit a
Sancta hac Sede ut Praelatura, quam diximus, ad dignitatem dioecesis eveheretur,
eidem rei assentiente Venerabili Fratre Mario Tagliaferri, Archiepiscopo titulo
Formiano, nuper in Peruviana Republica Nuntio Apostolico. Propterea, admissis
precibus Nobis adhibitis eorumque suppleto consenso quorum interest vel
interesse coniectare licet, ex summa potestate Nostra Apostolica harumque
Litterarum virtute memoratam Praelaturam evehimus ad gradum dioecesis haud
mutato tamen nomine seu Tarmensis appellandae iisdemque finibus definitae quibus
eadem Praelatura ad hunc usque diem continebatur. Simul statuimus ut novae
dioecesis sedes in urbe collocetur, cui nomen est « Tarma»; cuius templum Deo in
honorem S. Annae matris Beatae Mariae Virginis dicatum evehimus ad dignitatem
Ecclesiae Cathedralis, dum ei et insignia et privilegia tribuimus singulorum id
genus templorum propria, Tarmensi pro tempore Episcopo iuribus factis
officiisque impositis, quae ad reliquos pertinent Episcopos dioecesanos.
Tarmensem autem dioecesim suffraganeam constituimus Ecclesiae Huancayensi, cuius
proinde Archiepiscopi Metropolitae iuri Episcopum Tarmensem subicimus, hortantes
etiam ut et Collegium Consultorum aut renovetur aut primum instituatur, qui novo
Episcopo dioecesano praesenti sit adiumento. Quod congruentia respicit alimenta
episcopalis mensae Tarmensis, et constare debent in Curiae emolumentis
fideliumque in stipibus necnon in bonis temporalibus, quae utcumque ad ipsam
Mensam Praelaticiam novae dioecesi cognominem pertinebant. Quae vero sacri
canones statuerunt de dioecesis regimine, de bonorum ecclesiasticorum gestione,
de Administratore dioecesano Sede vacante eligendo deque aliis id genus
curandis, ea adamussim ibi serventur. In iisque praeterea, quae spectant tum
Seminarii dioecesani aedificationem tum sacrorum alumnorum institutionem aut
formationem, praescripta iuris communis rette retineantur, ratione etiam habita
normarum a Congregatione pro Institutione Catholica editarum. Item consulatur ut
selecti sacrorum alumni philosophicis aut theologicis disciplinis instruendi,
ipsique sacerdotes quibus altiora fuerint studia complenda, ad Pontificium
Collegium Pium Latinum Americanum mittantur in Urbe situm. Deinde clerus
saecularis, antehac Praelaturae adscriptus, posthac dioecesi Tarmensi addictus
censeatur, cuius dioecesanus Episcopus erit Venerabilis Frater Laurentius
Unfried, hactenus ibidem Episcopus Praelatus. Ad effectum autem ea, quae hic
statuimus, ab ecclesiastico viro adducantur, qui negotia Apostolicae Sedis in
Republica Peruviana hoc tempore curat, quem Ipsi proinde debitis instruimus
facultatibus, una cum libertate id delegandi ad alium virum in ecclesiastica
dignitate constitutum, officio addito cavendi ut certum verumque actae
exsecutionis litterarum exemplum Congregationi pro Episcopis mittatur.
Apostolicas denique has Litteras, ut none, sic et posthac ratas esse volumus,
suamque exercere vim, contrariis rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud S.
Petrum, die vicesimo primo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo
octogesimo quinto, Pontificatus Nostri octavo.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
BERNARDINUS Card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXVIII (1986), n. 5, pp. 405-407
© Copyright 1985- Libreria Editrice Vaticana
|