 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
FLUMINIS ALBI SUPERIORIS*
PRAELATURA ACRENSIS ET PURUENSIS EVEHITUR AD GRADUM
DIOECESIS NOMINE FLUMINIS ALBI
Cum
Praelaturae Acrensis et Puruensis incrementum iam nunc pro comperta re habeatur,
Ipsi eam censemus dignam omnino esse, quae iusto aliquo honore decoretur.
Ceteroqui non sine causa Conferentia Episcopalis Brasiliensis Nobis preces
adhibuit, ut eiusmodi Communitatem ecclesialem maiore dioecesis dignitate
donemus, eidem rei assentiente venerabili Fratre Carolo Furno, Archiepiscopo
titulo Abaritano et in Brasilia Nuntio Apostolico. Quare, de consilio
Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium de negotiis Congregationis
pro Episcopis curam agentium, quod ratum habemus, consensu autem eorum suppleto,
quorum aut interest aut interesse censeri potest, potestate Nostra Apostolica
harumque Litterarum virtute memoratam Praelaturam evehimus ad gradum dioecesis
Fluminis Albi posthac appellandae, et finibus definitae iisdem, quibus ad hunc
usque diem Praelatura continebatur ; eadem olim eius sede servata pro Episcopo
dioecesano, necnon templo quondam praelaticio ad ecclesiarum cathedralium
ordinem evecto congruisque etiam iuribus ornato. Cumque autem nunc constituta
dioecesis uti suffraganea archidioecesi Manaënsi subesse debeat, ipsum idcirco
pro tempore Fluminis Albi Episcopum iuri subicimus, quod ad Metropolitam
Archiepiscopum Manaënsem pertinet : factis novae Ecclesiae Episcopo iuribus
officiisque impositis cuiusque pastoris dioecesani propriis. Simul hortamur ut
quam primum etiam Collegium Consultorum ibi instituatur, quod pastori Fluminis
Albi praesenti sit adiumento. Is ipse praesul tum Curiae emolumentis fideliumque
stipibus ali ac sustineri debet, tum cunctis bonis temporalibus, quibus
praelatus olim Acrensis et Puruensis fruebatur eiusdem rei causa. In iis
deinde, quae spectant tum Seminarii dioecesani aedificationem tum sacrorum
alumnorum institutionem aut formationem, recte praescripta iuris communis
retineantur, ratione habita etiam normarum a Congregatione pro Institutione
Catholica statutarum. Opportune vero consulatur ut selecti sacrorum alumni
philosophicis aut theologicis disciplinis instruendi, necnon sacerdotes quibus
fuerint studia altiora complenda, ad Pontificium Collegium Pium Brasiliense
mittantur in Urbe situm. Nova Fluminis Albi dioecesi constituta, clerus
saecularis, antehac ibi Praelaturae iam adscriptus, novae quam modo diximus
dioecesi addictus dehinc censeatur, cuius dioecesanus quidem Episcopus ipse erit
venerabilis Frater Moacyr Grechi, qui scilicet Episcopus Praelatus hucusque
fuit. Praeterea, quod sacri canones statuerunt de dioecesis regimine, de bonorum
ecclesiasticorum gestione, de Administratore dioecesano Sede vacante eligendo
deque aliis id genus curandis, id in iis omnibus ibi quoque adamussim servetur.
Ad effectum ea denique, quae hisce Litteris decrevimus, adducantur a memorato
venerabili Fratre Carolo Furno, qui mandatum a Nobis accipit una cum facultate
id delegandi ad alium ecclesiasticum virum in dignitate constitutum, officio
tamen alterutrique imposito curandi ut actae exsecutionis litterarum verum
exemplum ad Congregationem pro Episcopis cito perveniat. Has Apostolicas
Litteras, sicut nunc, ita et in posterum ratas omnino esse volumus, contrariis
haud obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo quinto mensis
Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo sexto, Pontificatus
Nostri octavo.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
BERNARDINUS Card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Iosephus Del Ton,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXVIII (1986), n. 9, pp. 901-902
© Copyright 1986- Libreria Editrice Vaticana
|