 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
RONDONOPOLITANAE*
PRAELATURA RONDONOPOLITANA AD DIOECESIS
GRADUM ATTOLITUR, EODEM SERVATO NOMINE IISDEMQUE FINIBUS
Laetantes omnino quoniam, Deo adiuvante, efficaciter in praelatura
Rondonopolitana operatum est ex quo est condita, uberrimique animorum fructus
habiti sunt, censuimus sententiae esse accedendum precibusque Conferentiae
Episcopalis Brasiliensis, quae ab Apostolica Sede petiit, ut eadem Praelatura ad
dioecesis gradum eveheretur. Accepto ideo favorabili voto Venerabilis Fratris
Caroli Furno, Archiepiscopi titulo Abaritani atque in Brasilia Apostolici
Nuntii, atque andito consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E.
Cardinalium negotiis Congregationis pro Episcopis praepositorum, summa Nostra
apostolica potestate eorumque omnium suppleto consensu qui hoc super negotio
aliquid iuris habeant vel se praesumant habere, his sub plumbo Litteris,
praelaturam Rondonopolitanam ad dioecesis dignitatem attollimus, eodem nomine
iisdemque servatis finibus. Eius praeterea sedem episcopalem eadem in urbe in
qua usque ad praesens praelaturae sedes exstitit collocari volumus, episcopalis
vero magisterii cathedram in tempio eadem in urbe extante, quod ad cathedralis
item dignitatem evehimus, cum iuribus congruis. Conditam dioecesim suffraganeam
facimus metropolitanae Sedi Cuiabensi ; Episcopum, metropolitano Archiepiscopi
eius Ecclesiae iuri obnoxium. Collegium Consultorum quam primum ad normam iuris
communis instituatur ; item de Seminario struendo ac moderando serventur normae
Codicis iuris Ecclesiastici, prae oculis habitis quae a Congregatione pro
Institutione Catholica statuuntur. Quod ad Praesulis congruam sustentationem
pertinet, Curiae emolumentis provideatur, fidelium oblationibus bonisque
temporalibus quae ad praelaturam pertinuerant. Plurimi habeatur institutio
iuvenum in Ecclesiae spero succrescentium : immo, selecti iuvenes Romam
mittantur apud Collegium Pium Brasiliense philosophicis theologicisque
disciplinis imbuendi. Post Rondonopolitanam dioecesim constitutam, et clerus
eiusdem praelaturae incardinatus censetur novae dioecesi. Quod insuper ad novae
dioecesis regimen attinet, administrationem, dioecesani Administratoris
electionem sede vacante, fideliumque iura et onera, ad amussim serventur quae
iure canonico statuuntur. Venerabilem Fratrem Osorium Villebaldum Stoffel, O. F.
M., hactenus Praelatum Rondonopolitanum, vinculo praelaturae solvimus, eundemque
Episcopum Rondonopolitanum nominamus et constituimus, sic ut iuris communis
legibus declaratur, omnibus cum honoribus, iuribus et obligationibus. Haec
denique, quae praescripsimus, ad effectum adducat Venerabilis Frater Carolus
Furno, Archiepiscopus titulo Abaritanus atque in Brasilia Apostolicus Nuntius,
vel ab eo delegatus sacerdos, atque perfecti negotii documenta sinceris exemplis
ad Congregationem pro Episcopis de more mittat, rite signata sigilloque
impressa. Has vero Litteras Apostolicas sive nunc sive in posterum ratas esse
volumus, contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto decimo mensis Februarii, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo sexto, Pontificatus Nostri ottavo.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
BERNARDINUS Card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Laurus Governatori,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXVIII (1986), n. 8, pp. 703-704
© Copyright 1986- Libreria Editrice Vaticana
|