The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

IAMMUENSIS-SRINAGARENSIS*

APOSTOLICAE PRAEFECTURAE IAMMUENSI ET
KASHMIRENSI IAM IURIDICIALIS FORMA DIOECESIS IMPONITUR,
AC NOMEN INDITUR IAMMUENSIS-SRINAGARENSIS

 

Qui Sanctissimi Numinis consilio universae Ecclesiae gubernandae praesumus ipsi Nos Petri beatissimi successores, in hac profecto re curaque mentem Nostram defigimus studiumque omne consumimus ut videlicet divina Iesu Christi religio ac fides, quam Apostoli per universum terrarum orbem praedicarunt, Patres dein illustrarunt, maiores Nostri Pontifices Romani perquam diligenter sunt tuiti, fines suos usque proferat inter gentes ac laetissimae messis ritu et more fructus vel amplissimos reddat. Quam ob rem, cum Praefectura Apostolica Iammuensis et Kashmirensis in India haud parva sibi incrementa nuperius suscepisset maioraque etiam posthac suscipere posse videretur si iam dioecesis sui iuris formam legitime a Nobis accepisset, simul opportune fieri existimavimus si re ipsa illud perficeremus, hanc pariter ob causam ut sacerdotibus et religiosis ibidem salutariter velut in Domini vinea laborantibus tum merita tribueretur operum laudatio tum animus eorum ad novos iam vehementius incitaretur labores. Quae cum ita sint, Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositis sententiam rite rogatis atque eidem huic proposito libenter adsensis, Apostolica Nostra auctoritate Praefecturam Apostolicam Iammuensem et Kashmirensem in dioecesis redigimus figuram, commutato scilicet superiore ipsius nomine in ecclesiam Iammuensem-Srinagarensem, iisdem tamen dicionis manentibus finibus factisque simul universis ei iuribus ac privilegiis quae sacrorum canonum virtute ad dioeceses pertinent. Quam praeterea dioecesim novam metropolitanae Ecclesiae Delhiensi subicimus suffraganeam eademque opera constituentes ut Congregationi pro Gentium Evangelizatione sit obnoxia. Episcopalem sedem in templo principi civitatis vulgo Jammu appellatae collocamus cum iuribus oneribusque propriis. Concedimus item ut canonicorum loco dioecesani ad tempus consultores deligantur qui Episcopo suo consilio et auxilio adsint. Cetera autem singula, administratio dioecesis, iura et officia cleri ac populi et similia, iuris canonici temperabuntur normis. Ultimum mandamus ut has litteras Nostras Venerabilis Frater Augustinus Cacciavillan, Archiepiscopus titulo Amiterninus atque Apostolicus in India Pro-Nuntius, ad rem efficaciter adducat per semet ipsum aut alium quem ipse delegaverit, additis nempe necessariis facultatibus. Eius denique erit actae rei documenta exarare atque sinceris exemplis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito curare perferenda. Quod superest, hanc Nostram constitutionem tam nunc quam in posterum tempus validam esse foreque volumus, ut quae sunt legitime decreta ab omnibus quorum interfuerit adserventur atque suam igitur plenam consequantur vim.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo sexto, Pontificatus Nostri ottavo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 IOSEPHUS Card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXVIII (1986), n. 9, pp. 903-904

 

Copyright 1986- Libreria Editrice Vaticana

 

top