 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
VITERBIENSIS*
DIOECESES VITERBIENSIS, AQUIPENDIENSIS, BALNEOREGIENSIS, FALISCODUNENSIS, TUSCANENSIS, ET ABBATIA S. MARTINI AD MONTEM CIMINUM, IN
UNAM DUMTAXAT DIOECESIM REDIGUNTUR, «VITERBIENSIS» COGNOMINANDAM
Qui non sine divino consilio in hac beatissimi Petri cathedra,
quasi ad navis gubernacula sedemus, hac una profecto in omnibus cura,
sollicitudine, studio ducimur : quo meliore modo videlicet fidelium
necessitatibus provideamus. Verba enim Christi adoranda ad lacum Tiberiadis
beatissimo Petro facta : « Pasce agnos meos ... pasce oves meas » (Io 21,
15-17), et Nobis quodammodo cum Pontificatu facta sunt. Quae sane causa est, cur
id quod Christi gregi prodesse viderimus, hoc fidenti animo agore studeamus. Cum
ergo Venerabilis Frater Aloisius Boccadoro, Episcopus Viterbiensis et
Tuscanensis, Abbas S. Martini ad Montem Ciminum, item Episcopus Aquipendiensis
et Faliscodunensis, atque Administrator Apostolicus, Sede vacante,
Balneoregiensis, consentientibus presbyteris et laicis catholicis, habito
favorabili voto Consilii Presbyteralis et universi quinque dioecesium
presbyterii, ab hac Apostolica Sede petierit ut dioeceses et Abbatiam, quibus
multis iam annis praefuisset, in unam dioecesim iuridice redigeremus, satis enim
eas coeptis, institutis, moribus, mente coaluisse, Nos rationibus pastoralibus
huius petitionis diligentissime perpensis, profectumque Ecclesiarum illarum
probantes, rati tempus advenisse unionis illius peragendae haec decernirnus,
ante nempe audita Conferentia episcopali Italica, atque consilio petito a
Venerabili Fratre Nostro S. R. E. Cardinali Congregationis pro Episcopis
Praefecto, atque iuxta normas ab Apostolica Sede statutas de recognoscendis
circumscriptionibus dioecesium in Italia. Dioeceses Viterbiensem,
Aquipendiensern, Balneoregiensem, Faliscodunensem, Tuscanensem, atque Abbatiam
S. Martini ad Montem Ciminum, dioecesi Viterbiensi perpetuo unimus, unione, ut
dicunt, exstinctiva ; quae proinde adquiret atque comprehendet in suo territorio
uniuscuiusque harum Ecclesiarum territorium. Sic ampliata dioecesis
Viterbiensis vocabitur. Ceterarum vero suppressarum circumscriptonum nomina
in Annuarium Pontificium referentur, mentione fatta de eorumdem unione cum
dioecesi Viterbiensi. Novam dioecesim sub protectione ponimus beatissimae
Virginis Mariae a populis appellatae « S. Maria della Quercia », in templo
eiusdem nominis summa religione veneratae, quod Pontificio Seminario Regionali
Viterbiensi adiacet; Patroni secundarii, ut dicuntur, dioecesis erunt : S. Rosa
Viterbiensis, S. Lucia Filippini, S. Bonaventura a Balneoregio. Sedes dioecesis
Urbs Viterbium erit. Episcopus, cognomine « Viterbiensis » vocabitur. Sacerdotes
et clerici omnes exstinctarum dioecesium atque Abbatiae S. Martini censeantur
dioecesi Viterbiensi incardinari. Cathedrale templum, Viterbiense erit;
ceterarum vero suppressarum Ecclesiarum cathedralia tempia, iam concathedralium
titulo decorabuntur, ne praeclara illorum memoria pereat. Similiter unica erunt
Curia episcopalis, Coetus Consultorum, Canonicorum collegium, Seminarium,
Consilium Pastorale, Consilium Presbyterale, Tribunal Ecclesiaticum, et
institutum vel officium quodcumque Codice I. C. praescriptum. Cum territorio
civitatum et paroeciarum dioecesium et Abbatiae, quas recensuimus, adnectantur
dioecesi Viterbiensi etiam oratoria, domus et coemeteria paroecialia, piae
fundationes, et alia quaecumque bona ecclesiastica simulque, si quae sint, iura
quaelibet ad easdem paroecias vel ecclesias suppressarum Ecclesiarum spectantia.
Episcopum autem sic ordinatae dioecesis Viterbiensis Venerabilem Fratrem
Aloisium Boccadoro nominamus et renuntiamus, qui adhuc prudentia, studio,
sollicitudine praestitit; cui profecto mandatum damus has Litteras ad exitum
deducendi, cum necessariis facultatibus. Re vero acta, documenta exarentur,
quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis mittantur. Contrariis
nihil obstantibus. Quae autem per has Litteras iussimus in perpetuum valeant.
Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo et vicesimo mensis
Martii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo sexto, Pontificatus Nostri
ottavo.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
BERNARDINUS Card. GANTIN Congr. pro
Episcopis
Praef. |
Iosephus Del Ton,
Protonot. Apost.
Laurus Governatori, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXVIII (1986), n. 9, pp. 906-907
© Copyright 1986- Libreria Editrice Vaticana
|