 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
THAMARASSERRENSIS*
QUIBUSDAM LOCIS AB EPARCHIA TELLICHERRIENSI SEIUNCTIS NOVA
CONDITUR EPARCHIA NOMINE THAMARASSERRENSIS
Constat non modo Eparchiam Tellicherriensem late patere sed eius etiam fidelium
numerum miro incremento nunc auctum iam esse necnon vel magis magisque augeri,
quibus omnibus apte prospiciatur oportet. Audiendae igitur omnino videntur
preces, quas Congregatio pro Ecclesiis Orientalibus, instante venerabili
Episcopo Tellicherriensi eidemque rei favente venerabili Fratre Augustino
Cacciavillan, Archiepiscopo titulo Amiternino atque Apostolico in India
Pro-Nuntio, Nobis ipsa hodie ad hoc adhibuit, ut, certis quibusdam a memorata
Eparchia plagis separatis, iisdem ibi nova constituatur Eparchia. Quapropter
Ipsi, qui de universa Ecclesia assiduam pastoris curam agimus, vi et potestate
Nostra Apostolica harumque Litterarum virtute ab Eparchia Tellicherriensi, quam
diximus, regiones Calicutensem ac Malappuramensem distrahimus novamque ex iisdem
Eparchiam condimus nomine Thamarasserrensem, ab urbe videlicet « Thamarasserry »
nominandam, ubi et Sedes eparchialis et Ecclesia Cathedralis erit. Eadem autem
Eparchia nunc constituta ipsi metropolitanae Ernakulamensi Ecclesiae suffraganea
erit. Quod reliquum est, hac ipsa die aliarumque tamen Litterarum Nostrarum vi
Episcopus etiam eligetur, qui primus novae praesit Eparchiae eamque regat rite.
Quibus ita hic statutis, Apostolicas has Litteras nunc et in posterum tempus
ratas esse volumus, quibuslibet rebus contrariis haud obstantibus.
Datum Romae,
apud S. Petrum, die duodetricesimo mensis Aprilis, anno Domini millesimo
nongentesimo octogesimo sexto, Pontificatus Nostri octavo.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
D. SIMON Card. LOURDUSAMY Congr. pro Eccl. Orient. Praef. |
Iosephus Del Ton,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXVIII (1986), n. 9, p. 908
© Copyright 1986- Libreria Editrice Vaticana
|