Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SS.D.N. IESU CHRISTI DE ESQUIPULAS*

PRAELATURA SS.D.N.I.C. DE ESQUIPULAS AB ARCHIDIOECESI GUATIMALENSI
 SEPARATUR ET CUM DIOECESI ZACAPENSI «AEQUE PRINCIPALITER» IUNGITUR

 

Qui pro munere Nostro de universa Ecclesia pastoralem curam agimus, nunc peculiariter ad Praelaturam SS.D.N.I.C. de Esquipulas Nos revocamus, quae XVI mensis Septembris anno MCMLVI, Apostolicarum « Cum Christus » Litterarum virtute, et quibusdam locis a dioecesi Zacapensi distractis est condita et Metropolitanae Ecclesiae Guatimalensi « aeque principaliter » coniuncta est. Rerum vero adiunctis recens perpensis, ipse utriusque Praesul, huius nempe Archiepiscopus illiusque Praelatus, Venerabilis Frater Prosper Penados del Barrio, qui utique exoptat ut et in iisdem regendis « bonum dominici gregis sit suprema ratio » (CD, 25), non dubitavit a Sancta hac Sede petere ut illa, quam diximus, Praelatura ab Ecclesia Guatimalensi iam separetur atque cum dioecesi Zacapensi potius iungatur. Iustaque haud deest causa. Maiori enim utilitati spiritali fidelibus archidioecesis Guatimalensis esse poterit pastoris commoratio, si intra fines eius ipsius Ecclesiae perpetua erit neque intermissa, ibi in celebriore urbe Guatimala, quae et caput est totius Civitatis eodem nomine appellatae. Quare, consulta Conferentia Episcopali Guatimalensi idem prorsus sentiente, cumque in votis id sit tum Episcopi nune Zacapensis, tum venerabilis Fratris Oriani Quilici in praesenti Archiepiscopi titulo Tablensis necnon in Guatimalensi Republica Nuntii Apostolici, ex sententia Venerabilis Fratris Nostri S.R.E. Cardinalis Congregationis pro Episcopis Praefeeti, quam ratam habemus, vi et potestate Nostra Apostolica harumque Litterarum virtute haec, quae sequuntur, iubentes statuimus. Ad archidioecesi Guatimalensi Praelaturam SS.D.N.I.C. de Esquipulas, quae ei «aeque principaliter » coniuncta est hucusque, disiungimus eamque mine cum dioecesi Zacapensi eadem ratione seu « aeque principaliter » iungimus huiusque dioecesis pro tempore Episcopi iuri subicimus, qui et eiusdem posthac Praelaturae ipse Praelatus erit ; haud mutatis tamen finibus nominatae cuiusque Ecclesiae propriis. Sede autem vacante utriusque Ecclesiae, quas hodie coniunximus, Consultorum dioecesanorum esto Administratorem eligere dioecesanum, qui utramque regat Ecclesiam ad communis iuris praescripta. At interea, cum Archiepiscopus Guatimalensis se iam suo Praelati munere abdicaverit, his ipsis Litteris venerabilem Fratrem Rodulfum Quezada Torufio, Episcopum Zacapensem, Praelatum etiam eligimus Ordinarium illius Praelaturae SS.D.N.I.C. de Esquipulas, qui et eidem praesit ut talis. Mandatum denique memorato venerabili Fratri Oriano Quilici deferimus, ut, quae bisce Litteris decrevimus, ea curet exsequenda, debitis ei factis facultatibus, una cum libertate idem mandatum delegandi ad alium virum in dignitate ecclesiastica constitutum, addito onere diligentiae adhibendae ad certa peractae exsecutionis litterarum exempla Congregationi pro Episcopis mittenda. Quod reliquum est, volumus has Litteras Nostras et in posterum ratas esse, contrariis haud obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo quarto mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo sexto, Pontificatus Nostri ottavo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 BERNARDINIIS Card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXVIII (1986), n. 12, pp. 1209-1210

 

© Copyright 1986- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana