The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ARICENSIS*

PRAELATURA ARICENSIS AD GRADUM DIOECESIS ATTOLLITUR

 

Qua tenemur graviter Nos divino ex consilio, ipsa pastoralis Christifidelium curatio postulat ut ea singula efficienter praestentur quae eorum ad spiritale bonum magis proficere videntur potissimumque ut novae passim per orbem dioeceses excitentur ubi loti ipsius dignitas et ecclesiasticarum civiliumque rerum prosperitas id suadent. Cum vero Praelatura territorialis Aricensis anno MCMLIX rite erecta superioribus hisce temporibus et numero catholicorum et religionis operibus magnum feliciter obtinuisset incrementum, Venerabilis Frater Raimundus Salas Valdés, Episcopus ipse Praelatus Aricensis, consentiente nimirum Episcopali Conferentia Chiliae, ab hac poposcit Apostolica Sede ut communitas Praelatitia sibi commissa ad gradum eveheretur dignitatemque dioecesis. Nos proinde, perlibenter adsensi iudicio omnino faventi Venerabilis Fratris Angeli Sodano, Archiepiscopi titulo Novacaesariensis et in civitate Chiliensi Apostolici Nuntii necnon consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium negotiis Congregationis pro Episcopis praepositorum, preces eas ad Nos pie admotas dominico gregi sane profuturas censentes benigne quidem excipere decrevimus. Quapropter, suppleto etiam, quatenus opus est, consensu omnium quorum interest aut qui sua interesse arbitrantur, de plenitudine apostolicae Nostrae potestatis, Praelaturam territorialem Aricensem ad gradum et honorem dioecesis tollimus atque constituimus iisdem nempe circumscriptam finibus quibus in praesentia terminatur. Episcopalem autem sedem huius novae communitatis dioecesanae in urbe vulgo Arica appellata statuimus templumque ibi Deo in honorem Sancti Marci Evangelistae dicatum ad nomen liturgicumque statum Ecclesiae Cathedralis evehimus, cui et eius pro tempore Episcopo insignia privilegia iuraque cuncta tribuimus quibus reliquae per orbem episcopales sedes earumque Pastores communi ex iure fruuntur ; at iisdem quoque oneribus et officiis obstringimus illum quibus ceteri pariter in catholico orbe Antistites Ordinarii ligantur. Dioecesim sic iam Aricensem suffraganeam constituimus Metropolitanae Ecclesiae Antofagastensis eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi pro tempore Antofagastensis subdimus. Ut autem eidem Pastori excitatae ita dioecesis proprio in regimine validum addatur adiumentum, volumus Collegium Consultorum ad iuris normam quam primum efficiatur. Congruae ac dignae sustentationi Praesulis novae dioecesis provideatur de Curiae emolumentis, fidelium stipibus necnon temporalibus bonis adhuc eandem ad Praelaturam pertinentibus. De seminarii dein dioecesani erectione necnon sacrorum alumnorum institutione servabuntur iuris communis praescripta, normis praesertim ante oculos constitutis ac regulis a Congregatione pro Institutione Catholica traditis. Selecti seminarii alumni philosophicis et theologicis disciplinis imbuendi sicut et sacerdotes altiora ad studia complenda Romam in Pontificium Collegium Pium Latinum Americanum mittantur. Clerus Praelaturae territorialis Aricensis hoc ipso decreto novae dioecesi eiusdem nominis incardinatus censetur. Quod vero ad erectae dioecesis regimen attinet, bonorum ecclesiasticorum administrationem, dioecesani sede vacante administratoris nominationem, fidelium iura atque onera aliaque id genus, sacris quae canonibus praescribuntur ipsa quam accuratissime servantor. Apostolica similiter potestate Nostra ad dioecesim novam promovemus commemoratum iam Venerabilem Fratrem Raimundum Salas Valdés, hactenus videlicet Episcopum Praelatum Aricensem. Quae omnia quo certius perficiantur pleniusque destinamus Nos fidenter Venerabilem Fratrem Angelum Sodanum, Apostolicum in Chilia Nuntium, necessarias et opportunas dum ei tribuimus facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere simul iniuncto ad eandem Congregationem pro Episcopis verum exemplar actus ipsius impletae exsecutionis remittendi. Quae postremo hic maturo quidem consilio edixerimus, suos ea effectus tam nunc quam in tempus venturum habere iubemus quibuslibet rebus haudquaquam obsistentibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undetricesimo mensis Augusti anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo sexto Pontificatus Nostri octavo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 BERNARDINUS Card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 1, pp. 5-7

 

© Copyright 1986- Libreria Editrice Vaticana

 

top