 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
TUNDURUENSIS-MASASIENSIS*
QUIBUSDAM LOCIS A DIOECESI NACHINGVEAĖNSI DISTRACTIS NOVA
ECCLESIA TUNDURUENSIS-MASASIENSIS
Cogitantes de Ecclesia Nachingveaėnsi deque haud facili actione pastorali pro
omnibus fidelibus intra eiusmodi dioecesanos fines degentibus, non dubitamus
quin preces sint audiendae quae Sanctae huic Sedi ad hoc adhibitae sunt, ut,
salvis paroeciis « Ndanda » et « Chigugu » in civili regione « Masasi » quidem
sitis, ex reliquis locis regionis nunc nominatae omnibusque illis alterius
regionis « Tunduru » propriis, quae omnia hucusque ad memoratam dioecesim
pertinuerunt, nova illic dioecesis instituatur. Ipsi igitur, qui ubique pro
munere Nostro maxime evangelizationis opus adiuvare cupimus, ex sententia
Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Congregationis pro Gentium
Evangelizatione seu de Propaganda Fide negotiis praepositorum hodie ad Nos
relata, quam de opportunitate rei perpensam ratam habemus, cumque autem in votis
etiam res sit quorum interest, vi et potestate Nostra Apostolica harumque
Litterarum virtute haec decernimus, quae sequuntur, atque iubemus. A dioecesi
Nachingveaėnsi nunc loca, quae civili regione « Tunduru » continentur,
separamus, pariterque, exceptis paroeciis « Ndanda » et « Chigugu », reliqua
civilis regionis « Masasi » loca ; iisque simul sumptis novam dioecesim condimus
nomine Tunduruensem-Masasiensem eamque tum Ecclesiae Dar-es-Salaamensi
suffraganeam constituimus tum eidem quam diximus Congregationi de Propaganda
Fide iure subicimus, simul atque statuimus ut novae dioecesis sedes episcopalis
in urbe collocetur vulgo Tunduru ; ipsi autem templo ibidem aedificando
Cathedralis templi gradus sane ac dignitas erit. Concedimus unoque tempore
hortamur ut, ob loci temporisque adiuncta, pro Canonicorum capitulo ibi ad
statutum ius consultores dioecesani electi adhibeantur. Has Litteras Apostolicas
nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romte, apud S. Petrum, die septimo decimo mensis Octobris, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo sexto, Pontificatus Nostri nono.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
IOSEPHUS Card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Angelus Lanzoni,
Protonot. Apost.
Hyginus Quadraroli, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 2, pp. 171-172
© Copyright 1986- Libreria Editrice Vaticana
|