The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BANIENSIS*

SEIUNCTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS AB ARCHIDIOECESI
SANCTI DOMINICI, NOVA DIOECESIS BANIENSIS NUNCUPATA ERIGITUR

 

Spirituali Christifidelium bono in Republica Dominiciana viventium prospicere studentes Venerabiles Fratres Nostri sodales videlicet Conferentiae Episcopalis eiusdem nationis una mente voceque poposcerunt hac ab Apostolica Sede ut latissimis archidioecesis Sancti Dominici finibus imminutis nova inde excitaretur dioecesana communitas. Nos ipsi vicissim iudicio adsensi Venerabilis Fratris Biasci Francisci Collašo, archiepiscopi titulo Octavensis in Re Publica nempe Dominiciana Apostolici Nuntii partibus fungentis preces ita ad Nos delatas suscipere decrevimus benigneque propositam rem efficiendam censuimus in totius illic Catholicae Ecclesiae commoditatem prosperitatemque. Quapropter consensu, quatenus opus forte sit, suppleto tam eorum quorum revera interest quam qui id sua interesse existimaverint, de Apostolicae potestatis Nostrae plenitudine haec singula constituimus fierique rite iubemus. Ab ipsa archidioecesi Sancti Dominici seiungimus omnem terram civilium provinciarum quibus nomina sunt publica Peravia et San Cristobal ex qua novam efficimus dioecesim in posterum tempus Baniensem nuncupandam, iisdem quidem finibus locisque circumscriptam quibus adhuc memoratae provinciae civiles ipsae terminantur. Episcopalem dein huius novae dioecesis sedem defigimus in urbe quae vulgo BanÝ appellatur ubi templum simul paroeciale Deo sacratum ad honorem Beatissimae Mariae Virginis communiter ab incolis ź Nuestra Se˝ora de Regla ╗ vocitatae ad gradum provehimus ac dignitatem Ecclesiae ipsius Cathedralis cui insignia privilegia honoresque tribuimus quibus reliquae per orbem catholicum cathedrales aedes pariter fruuntur necnon Baniensi pro tempore Praesuli Ordinario loci honores insignia et privilegia concedimus iisdemque oneribus et officiis eum obligamus, quibus ceteri Episcopi Ordinarii afficiuntur. Hanc tum dioecesim novam suffraganeam subdimus ipsi Archidioecesi Sancti Dominici eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Sancti Dominici pro tempore subicimus. Ne vero pastori novae huius constitutae ecclesiae in cotidiano ipsius regimine validum desit auxilium, volumus Consultorum Collegium iuris ad normam ibidem quam primum institui. Congruae et dignae sustentationi Episcopi sic excitatae dioecesis providebitur de Curiae ipsius emolumentis, christifidelium oblationibus et portione obtingente ex partitione bonorum ad regulam canonis 122 Codicis Iuris Canonici perficienda quae hucusque ad episcopalem mensam Sancti Dominici pertinuerunt. De seminarii deinde dioecesani constitutione necnon sacrorum alumnorum institutione ad sacerdotium praescripta erunt perquam diligenter adservanda iuris hac de re communis, normis potissimum ac regulis ante oculos constitutis quas Congregatio pro Institutione Catholica edidit. Selecti autem seminarii discipuli philosophicis et theologicis disciplinis imbuendi tum etiam ipsi iam sacerdotes ad studia complenda Romam rite mittantur in Pontificium Collegium Pium Latinum Americanum. Quod vero ad novae spectat dioecesis gubernationem, bonorum ecclesiasticorum administrationem, electionem dioecesani Administratoris sede vacante, ad fidelium dein iura et onera aliaque plura id genus, examussim servantor quae sacri iam canones singillatim praestituunt. Cum primum Beniensis dioecesis erectio erit ad effectum congruenter deducta, eo ipso sacerdotes Ecclesiae censebuntur adscripti in cuius finibus ecclesiasticum retinent officium ; reliqui autem sacerdotes seminariorumque tirones illi manebunt Ecclesiae incardinati vel incardinabuntur in cuius loco legitimum habent domicilium. Acta proinde ac documenta quae erectae dioecesis clericos et fideles et bona temporaria respiciunt, a Curia Sancti Dominici ad tabularium suo tempore condendum apud Curiam Baniensem religiose transvehantur. Quae universa ut quam rectissime impleantur, destinamus Nos fidenter commemoratum supra Venerabilem Fratrem Blascum Franciscum Collašo vel ipso a sede absente negotiorum Sanctae Sedis reapse administrum cui necessarias et opportunas tribuimus facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo hic agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, officio simul iniuncto ad Congregationem pro Episcopis germanum exemplar actus ipsius executionis aliquando peractae remittendi. Postremo mandamus ut quae hic singula cunctaque statuerimus accuratissime fiant atque has litteras Apostolicas tam nunc quam postmodum ratas et efficaces esse volumus contrariis quibuslibet rebus haudquaquam obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die octavo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo sexto, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 BERNARDINUS Card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 3, pp. 238-240

 

ę Copyright 1986- Libreria Editrice Vaticana

 

top