 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
BELOGRADENSIS*
ECCLESIASTICA PROVINCIA CONDITUR BELOGRADENSIS ET
ARCHIDIOECESIS EI COGNOMINE AD GRADUM METROPOLITANAE EVEHITUR
Quoniam, ut compertum habetur, pastoralis cura populi Dei « non dioecesium
tantum sed provinciarum quoque ecclesiasticarum aptam expostulat
circumscriptionem » (CD, 39), nonnulli, quorum res est, Episcopi Reipublicae
Socialisticae Foederatae Iugoslaviae, expromentes sua quisque cleri ac populi
vota, ab Apostolica hac Sede recens petiverunt ut quaedam circumscriptiones
ecclesiasticae illic in praesens recognoscantur atque aptiore ordinentur
ratione. Nos igitur, in ea quidem consentientes quae Christifidelium eorumque
pastorum utilitati necnon arctiori inter se coniunctioni fovendis idonea
videntur, consensu eorum quantumcumque opus est suppleto, quorum interest vel
interesse censetur, e potestatis Nostrae plenitudine hisce ipsis Litteris hic ea
decernimus, quae sequuntur, atque iubemus. Cathedralem Ecclesiam Belogradensem
aeque ac Archiepiscopi sedem extollimus ad Ecclesiae Metropolitanae dignitatem,
iura ac privilegia ei tribuentes, quae ad statutum ius sunt ceterarum eiusdem
ordinis Ecclesiarum propria. Novam ita provinciam ecclesiasticam nomine
Belogradensem condimus, quae et Ecclesia ei cognomine nunc Metropolitana
facta constabit et Ecclesia Suboticana, hucusque Sanctae Sedi immediate
subiecta, et Zrenianinensi, utraque Belogradensi Ecclesiae Metropolitanae
suffraganea. Eademque de causa dioecesanos Episcopos Suboticanum et
Zrenianinensem Archiepiscopi pro tempore Belogradensis iuri metropolitico
subicimus. Ea denique hisce Litteris a Nobis statuta venerabilis Frater Gabriel
Montalvo, Archiepiscopus titulo Celenensis necnon in Republica Socialistica
Foederata Iugoslaviae Apostolicus Pro-Nuntius, exsequenda curet vi facultatum,
quas ei facimus, una cum libertate id delegandi officium ad alium ecclesiasticum
virum in dignitate constitutum, onere tamen imposito efficiendi ut certum
verumque peractae exsecutionis litterarum exemplum ad Congregationem pro
Episcopis transmittatur sedulo. Has Apostolicas Litteras nunc et in posterum
ratas esse volumus, contrariis non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo sexto mensis Decembris, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo sexto, Pontificatus Nostri nono.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
BERNARDINUS Card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 4, pp. 435-436
© Copyright 1986- Libreria Editrice Vaticana
|