 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SIBUENSIS*
DETRACTIS NONNULLIS TERRITORIIS AB ECCLESIAE KUCHINGENSI ET
MIRIENSI, NOVA QUAEDAM DIOECESIS CONDITUR, SIBUENSIS APPELLANDA
Adoranda Christi verba : « Euntes ergo in mundum universum, praedicate
Evangelium omni creaturae . . . » (Marc 16, 15) tantopere resonant in
corde pectusque urgent, ut iam paene nihil Nos fecisse arbitremur, si quid
agendum supersit ad Christi regnum propagandum: ex audita enim christiana
veritate atque recepto Baptismate in nomine Trinitatis iam aeterna animorum
salus aeternaque fortuna dependet. Qua re, cum Venerabiles Fratres Nostri S. R.
E. Cardinales Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi censuerint
ut, detractis nonnullis terris ab Ecclesiis Kuchingensi atque Miriensi, nova
exinde Sedes episcopalis conderetur, Nos, rati quidem id christiano Nomini
propagando in iis terris haud mediocrem opem conferre posse : auctis enim
dioecesibus, etiam Episcopi, id est Apostoli multiplicari ; post sane illorum,
quorum oporteret, rogatam sententiam, sequentia apostolica Nostra potestate
fieri iubemus. Ab archidioecesi Kuchingensi partem orientalem separamus ; item a
dioecesi Miriensi partem meridionalem. Quibus terris novam dioecesim condimus,
ab eius urbe principe Sibuensem cognominandam, ita ut fines inter novam Sedem
reliquasque duas iidem sint atque limites territorii civilis vulgo « Third
Division, Sixth Division and Seventh Division » firmis ceteris limitibus. Novam
Ecclesiam metropolitanae Sedi Kuchingensi suffraganeam facimus, atque
Congregationi pro Gentium Evangelizatione obnoxiam ; sedem eius in urbe vulgo
Sibu collocamus, cathedram vero in templo Sacro Cordi Iesu dicato poni
statuimus, factis nempe huic iuribus templorum cathedralium. Volumus etiam ut
pro Canonicis Consultores dioecesani deligantur, qui Episcopo ope consilio
assint. Cetera ad Iuris Canonici normam agantur seu temperentur, contrariis
nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die altera et vicesima mensis Decembris,
anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo sexto, Pontificatus Nostri nono.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
IOSEPHUS Card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 5, pp. 506-507
© Copyright 1986- Libreria Editrice Vaticana
|