 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
COLORATENSIS*
PRAELATURA TERRITORIALIS COLORATENSIS CONSTITUITUR
Patres atque pastores universi Christi gregis instituti, in id sane omni ope
contendimus quantumque maxime potest annitimur, ut fidelium gregem, quem a Deo
creditum habemus, pie sancteque pascamus : si enim beato Petro dictum est : «
Pasce agnos meos . . . pasce oves meas » (Io 21, 15-17), gravia fila
verba et Nobis facta sunt cum electione Nostra ad summum pontificatum. Haec
autem causa est, cur Nos tanta sollicitudine, cura et studio in munus Nostrum
sanctumque officium incumbamus. Cum ergo Venerabilis Frater Antonius González
Zumarraga, Archiepiscopus Quitensis, ob copiam suorum incolarum iam ab hac Petri
Sede petierit ut nova e suo territorio circumscriptio ecclesiastica conderetur,
post nempe Conferentiam episcopalem suae Nationis auditam, Nos quidem Venerabili
Fratre Vincentio Farano sententiam rogato, olim Archiepiscopo titulo Cluentensi
atque in Re publica Aequatoriana Apostolico Nuntio, haec apostolica Nostra
potestate decernimus. Ab archidioecesi Quitensi territorium distrahimus, quod
his limitibus populari lingua sic describitur : a) En el norte confina con la
provincia de Imbabura desde la desembocadura del « Pamplona » en el río «
Guayllabamba » hasta el punto denominado « La Golondrina » ; b) En el oeste se
ciñe a los confines de las provincias de Esmeraldas y Manabí, desde el susodicho
punto de « La Golondrina » basta la desembocadura del « Sabalo » en el río «
Bianco », terminando a la altura de Puerto Quito ; desde allí hacia el oeste
hasta el río Quinindé, desde « El Conejo » hacia el « Chila », alcanzando el
estuario del « Chinope » y prosiguiendo en línea recta bacia el sur basta el río
«Peripa », y desde allí bacia el sudoeste hasta su confín con las provincias de
Manabí y Los Ríos ; c) En el sur desde los confines con las provincias de Los
Ríos y Cotopaxi, comenzando por el « Peripa » y prosiguiendo en línea recta
bacia la desembocadura del « Ila » en el « Baba » basta el « Toachi »,
alcanzando luego las orillas del « Seminario » en este último río ; d) En el
este, partiendo de la desembocadura del « Seminario » en el « Zarapullo » y
pasando por los pueblos de Yamboya, Cerro Boliche, La Paz, Loma de Chochal y
Loma La Libreria, alcanza el « Guayllabamba » basta su desembocadura en el «
Pamplona ». Ex hoc autem territorio novam Praelaturam territorialem
constituimus, Coloratensem appellandam, quae nempe iisdem limitibus atque
territorium, quod descripsimus, terminabitur. Sedem novae circumscriptionis in
urbe « Santo Domingo del los Colorados » statuimus, templumque ibi exstans D. N.
I. C. ad caelos ascendentis ad dignitatem praelaticiam evehimus, cum iustis
iuribus. Praelato vero Episcopo Coloratensi iura et onera damus et imponimus
quae ceteris Praelatis eiusdem ordinis fiunt. Conditam Praelaturam suffraganeam
facimus Sedis metropolitanae Quitensis ; cuius sacer Praesul consultorum
collegium constituet, nempe in sui auxilium. Ceterum, Antistitis honestae
sustentationi providebitur Curiae emolumentis, fidelium collationibus, bonorum
parte, iuxta divisionem ad can. 122 C.I.C. faciendam. De Seminarii struendi
obligatione, statuimus, ut praescripta iuris communis serventur, ratione habita
regularum a Congregatione pro Institutione Catholica datarum. Id etiam caveatur,
ut selecti alumni, qui philosophiae atque sacrae theologiae vacare debeant, item
sacerdotes qui studia sua complere debeant, Romam mittantur, in Pontificium
Collegium Pium Latinum Americanum. Ad novae Praelaturae regimen quod attinet ;
similiter ad administrationem, electionemque Administratoris dioecesani, tempore
vacationis Praelaturae, similia, sacri canones ad amussim serventur. Sacerdotes,
constituta Praelatura, ei circumscriptioni assignentur, in qua ecclesiasticum
officium habent ; ceteri vero clerici atque Seminarii tirones, ei, in qua
legitime degant. Acta et documenta conditae Ecclesiae, quae nempe res
personasque eius quavis ratione respiciant, ad eius Curiam mittantur, religiose
custodienda. Ceterum quae mandavimus Venerabilis Frater ad effectum adducat, qui
tempore exsecutionis negotia Sanctae Sedis in Aequatoriana Re publica gerat, vel
quem ipse legaverit, factis ad id facultatibus iustis. Re vero acta, documenta
exarabit, atque sinceris exemplis ad Congregationem pro Episcopis cito mittet.
Haec autem nunc et in posterum efficacia esse volumus, contrariis nihil
obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quinta mensis Ianuarii, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo septimo, Pontificatus Nostri nono.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
BERNARDINUS Card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 5, pp. 508-509
© Copyright 1987- Libreria Editrice Vaticana
|