Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GURECSAMIENSIS*

DETRACTIS NONNULLIS TERRITORIIS AB ECCLESIA MENEVENSI,
NOVA QUAEDAM DIOECESIS CONDITUR, «GURECSAMIENSIS»
APPELLANDA; DIOECESI VERO MENEVENSI NOVUM TERRITORIUM ACCEDIT

 

Esse regnum Dei simile grano sinapis, quod, cum minimum sit, tamen crescit in arborem ramosque effundit in auras ; item fermento, quod farinae sata tria permeat, donec massa illa candida fiat suavissimus panis, tum quidem Evangelii pagina ostendit, tum etiam tota vita et progressus Ecclesiae confirmat : quae profecto non modo per totum orbem terrarum diffusa est, sed per praedicationem, sacramenta, gratiam, et renovat homines, et sanctificat. Cui rei documento est etiam petitio, quam Venerabiles Fratres Ioannes Aloisius Ward, Archiepiscopus Cardiffensis, et Iacobus Hanningan, Episcopus Menevensis, poposcerunt ut e suis Ecclesiis nova quaedam dioecesis conderetur : quod sane fidei nostrae sanctae propagationi, fideliumque bono prodesse posse ; ante nempe auditis sive Conferentia episcopali Angliae et Cambriae, sive Venerabili Fratre Aloisio Barbarito, in Magna Britannia apostolico Pro-Nuntio ; sive Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus Negotiis Consistorialibus praepositis. Quae cum ita sint, apostolica Nostra auctoritate haec statuimus. A dioecesi Menevensi territoria detrahimus, quae populari nomine, ut lege civili limitantur, cognominantur : the Counties of Gwynedd, Clwyd and the District of Montgomery in the County of Powys ; quibus novam dioecesim constituimus, Gurecsamiensem appellandam. Huius sedem in urbe vulgo Wrexham statuimus, templumque ibi exstans atque beatae Mariae Virgini Perdolenti dicatum, ad honorem cathedralis evehimus, quod fuit adhuc cathedrale templum dioecesis Menevensis, cum iuribus debitis. Conditam Ecclesiam metropolitanae Sedi Cardiffensi subicimus ad iuris normam. Mensam efficient Curiae emolumenta, fidelium collationes, portio bonorum quae Sedi obvenient, ad conventionem ab Ordinariis quorum interest, faciendam, nempe ratione habita piorum fundatorum seu oblatorum voluntatis. Ad novae Sedis regimen, administrationem, Canonicorum collegium, cetera huiusmodi, leges iuris Canonici serventur ad amussim. Praeterea ab archidioecesi Cardiffensi territorium separamus « West Glamorgem » atque dioecesi Menevensi adnectimus. Ceterum, huius sedem episcopalem ab urbe Wrexham in urbem Swansea transferimus, templumque ibi exstans S. Iosephi ad dignitatem cathedralis evehimus, cum iustis iuribus. Capitulum vero cathedrale dioecesis Menevensis in templum S. Ioseph, cuius mentionem fecimus, transferimus. De Seminario utroque struendo ac moderando, leges iuris communis observentur, prae oculis habitis normis et regulis a Congregatione pro Institutione catholica statutis. De clero autem statuimus ut, simul ac hae Litterae Nostrae ad exitum adductae fuerint, eo ipso sacerdotes dioecesi illi addicantur, in qua officium ecclesiasticum habeant ; ceteri vero clerici dioecesi illi, in qua legitime degant. Poterunt autem Ordinarii duarum dioecesium collatis consiliis cum sacerdotibus atque clericis quorum interest, de re aliter disponere. Censemus etiam ut documenta et acta quae dioecesim Gurecsamiensem respiciant, vel territoria Ecclesiae Menevensi adnexa aut clerum populumque, ad illarum Curias cito mittantur, ibi religiose custodienda. Ceterum haec quae iussimus Venerabilis Frater Aloisius Barbarito exsequetur, vel quem ipse legaverit, modo virum in ecclesiastica dignitate constitutum ; cui etiam potestates omnes facimus agendae rei. Qui vero rem confecerit, documenta exarabit, atque sinceris exemplis ad Congregationem pro Episcopis mittet. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodecima mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo septimo, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 BERNARDINUS Card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 5, pp. 510-511

 

© Copyright 1987- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana