 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SANCTI MICHAËLIS IN SYDNEYENSI*
CONDITUR IN AUSTRALIA NOVA EPARCHIA «SANCTI MICHAËLIS IN
SYDNEYENSI» PRO FIDELIBUS IN AUSTRALIANA DICIONE DEGENTIBUS RITUS
BYZANTINI GRAECORUM MELKITARUM CATHOLICORUM
Quae quantaque fuerit per varias hominum aetates huius
Apostolicae Sedis de Ecclesiis Orientalibus sollicitudo et cura, tum fere
innumera Pontificum Romanorum documenta produnt, tum, maxime, decretum « De
Ecclesiis Orientalibus Catholicis » Concilii Vaticani II. Agitur enim de
nobilissima familiae christianae parte, antiquitate, doctrina, pietate insigni,
ob quas laudes semper ceu fax resplenduit in Ecclesiae domo collocata. Quam ob
rem, volentibus Nobis fidelibus ritus Byzantini Graecorum Melkitarum
catholicorum in Australia degentibus aptius providere, ne scilicet fides illorum
forte tenuetur, sed, novis viribus, convalescat, bene fieri visum est, si in
nobilissima illa Dicione novam Eparchiam conderemus, nempe in eorum fidelium,
quos diximus, utilitatem. Expetito ergo consilio a Venerabili Fratre Nostro S.
R. E. Cardinali Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus Praefecto, apostolica
Nostra auctoritate novam Eparchiam constituimus iis omnibus regendis atque
curandis, qui in Australia Byzantino ritu Graecorum Melkitarum utuntur, « Sancti
Michaëli in Sydneyensi » nomine, factis nempe iuribus atque oneribus talium
Ecclesiarum. Eius autem constitutio atque administratio ad normas Iuris
Ecclesiarum Orientalium fiet. Ceterum quod gessimus omnibus bonum, faustum felix
fortunatumque sit. Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die sexta et vicesima mensis
Martii, anno Domini Millesimo nongentesimo octogesimo septimo, Pontificatus
Nostri nono.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
D. SIMON Card. LOURDUSAMY Congr. pro Eccl. Orient. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 8, p. 1039
© Copyright 1987- Libreria Editrice Vaticana
|