The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CABANCALENSIS*

IN INSULIS PHILIPPINIS NOVA DIOECESIS
CONDITUR CABANCALENSIS APPELLANDA

 

Resonant usquequaque in animo Nostro, quibus divino consilio fidelium grex commissus est universus, verba illa Salvatoris : Euntes ergo in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae . . . (Mc 16, 15). Docent enim voces illae divinae oportere omnino Apostolos mundum hunc peragrare ad praedicandum verbum salutis, sine quo neminem posse salvum fieri. Haec autem ratio est, cur Nos cogitationes Nostras omnes eo intendamus, ut praedicatio atque propagatio christianae veritatis velox per gentes currat et clarificetur (II, Thess 3, 1). Quare, cum Venerabilis Frater Antonius Fortich, Episcopus Bacolodensis, audita Conferentia episcopali Insularum Philippinarum, iam ab hac Petri Sede petierit, ut e suo territorio nova dioecesis conderetur : esse enim nimio incolarum numero habitatam ; Nos, Venerabili Fratre Brunone Torpigliani sententiam rogato, Archiepiscopo titulo Mallianensi atque in iis Insulis Apostolico Nuntio, item Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus, Congregationi pro Episcopis praepositis, haec statuimus. A Bacolodensi dioecesi has paroecias distrahimus : La Castellana, Moises Padilla, Isabela, Aguisan (Himamaylan), Binalbagan, Himamaylan, Payo (Binalbagan), Su-ay Himamaylan, Kabankalan, Candoni, Dankalan (Ilog), Ilog, Sipalay, Cauayan, Hinobaan ; quibus territoriis novam dioecesim constituimus Cabancalensem appellandam, nempe iisdem finibus terminandam, quibus paroeciae e quibus coalescit. Sedes dioecesis Cabancalensis in urbe Kabankalan ponetur ; in eiusque tempio S. Francisco Xaverio dicato Episcopus cathedram suam collocabit docendae religionis. Erectam dioecesim suffraganeam facimus archidioecesis Iarensis, sic ut eius Episcopum sacri Praesulis Iarensis, ad normam iuris Canonici. Statuimus item, ut Episcopus collegium Consultorum quam primum eligat, in sui ipsius auxilium. Ad mensam episcopalem quod attinet, provideatur Curiae emolumentis, fidelium collationibus, atque bonis quae adhuc Bacolodensi propria erant, pro rata parte, iuxta canonem 122 C. I. C. De Seminario res ita agatur, ut serventur praescripta iuris communis, prae oculis habitis normis atque decretis Congregationis pro Institutione Catholica. Ceterum, qui ex alumnis optimi fuerint, Romam mittantur ut in Pontificio Collegio Philippino philosophiam atque sacram theologiam rette discant; similiter et de sacerdotibus statuimus, qui sacra studia compiere debeant. Ad regimen novae dioecesis, quod pertinet, electionem administratoris dioecesani, similia, ad amussim canones Ecclesiae serventur. Edicimus etiam ut, dioecesi condita, eo ipso sacerdotes Ecclesiae addicantur, in cuius territorio officium ecclesiasticum habent ; ceteri vero clerici atque Seminarii tirones, ei, in qua legitime degant. Documenta tandem et acta, quae quoque modo conditam dioecesim Cabancalensem respiciant, ad eius Curiam mittantur, ibique religiose serventur. Contrariis nihil obstantibus. Ad haec omnia perficienda Venerabilem Brunonem Torpigliani deputamus, vel quem ipse delegerit, modo in ecclesiastica dignitate constitutum virum. Re vero acta documenta exarabit, quorum fide dignum exemplum ad Congregationem mittet pro Episcopis, idque cito.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tricesimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo septimo, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 BERNARDINUS Card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 8, pp. 1042-1043

 

Copyright 1987- Libreria Editrice Vaticana

 

top