The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SANCTI CAROLI BORROMEO*

QUIBUSDAM LOCIS AB ECCLESIA DUMAGUETENSI ALIISQUE
A BACOLODENSI DISTRACTIS NOVA SANCTI CAROLI BORROMEO
DIOECESIS CONDITUR IN PHILIPPINIS INSULIS

 

Certiores quidem facti de multitudine incolarum, qui intra fines Ecclesiarum Dumaguetensis et Bacolodensis habitant, non dubitamus quin consentiendum sit precibus huic Apostolicae Sedi ad hoc ab earum Episcopis adhibitis ut nova illic dioecesis condatur ad Christifidelium commodum perutilis, audita Conferentia Episcopali Insularum Philippinarum. Quare, cum res in votis sit ipsius Venerabilis Fratris Brunonis Torpigliani, Archiepiscopi titulo Mallianensis et in Philippinis Insulis Apostolici Nuntii, ex sententia Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Congregationis pro Episcopis negotia procurantium, quam ratam omnino habemus, deque potestate Nostra Apostolica harumque Litterarum virtute, ipso suppleto consensu quorum interest aut interesse censetur, haec decernimus, quae sequuntur, atque iubemus. A dioecesi Dumaguetensi has seiungimus circumscriptiones paroeciales : La Libertad, Guihulngan, Vallehermoso, Canlaon, Quezon San Carlos, Calatrava, Toboso, Old Escalante, New Escalante ; a dioecesi autem Bacolodensi has separamus : Manlapa, Caduhaan, Cadiz, Pandanan, Fabbrica, New Sagay, Olda Sagay, Vito ; ex iisque omnibus simul sumptis locis novam dioecesim condimus nomine Sancti Caroli Borromeo iisdemque definitam finibus paroeciarum modo memoratarum propriis, quam et suffraganeam constituimus Ecclesiae Iarensi, huiusque Metropolitae Archiepiscopi iuri ipsum pro tempore dioecesis nunc conditae Episcopum subicimus. Simul statuimus ut dioecesana nova sedes in urbe collocetur, cui nomen vulgo San Carlos , dum templum paroeciale ibi exstans in honorem Sancti Caroli Borromeo Deo dicatum ad cathedralis templi gradum evehimus insigniaque una cum privilegiis et honoribus ei tribuimus, quibus reliqua id genus templa fruuntur. Episcopo vero pro tempore dioecesis Sancti Caroli Borromeo onera iuraque facimus, quae ad dioecesanos pertinent Episcopos, unoque tempore commonefacimus ut ibi Consultorum Collegium quam primum instituatur, qui Ordinario loci praesenti sint adiumento. Quod congrua respicit alimenta Praesulis Sancti Caroli Borromeo, in Curiae emolumentis fideliumque stipibus constare debent iustaque bonorum in portione, quae ad mentem can. 122 CIC ab episcopalibus mensis Dumaguetensi et Bacolodensi necesse est novae obveniant mensae episcopali. In iisque dein, quae et Seminarii dioecesani aedificationem et sacrorum alumnorum institutionem spectant aut formationem, praescripta iuris communis serventur, ratione quidem habita normarum a Congregatione pro Institutione Catholica editarum. Videatur praeterea ut selecti tirones philosophicis aut theologicis disciplinis instruendi, necnon sacerdotes quibus altiora fuerint studia complenda, ad Pontificium Collegium Philippinum mittantur in Urbe situm. Quae canonicis normis et de dioecesium regimine et de bonorum ecclesiasticorum gestione et de dioecesano Administratore sede vacante eligendo et de oneribus et iuribus fidelium, deque aliis id genus statuta sunt, ea adamussim ibi quoque serventur. Constitutione novae dioecesis ad effectum adducta, sacerdotes eidem conseantur adscripti Ecclesiae intra cuius fines officium ecclesiasticum habent, quemadmodum ceteri clerici et Seminarii tirones illi Ecclesiae addicantur, in qua legitimum habent domicilium. Omnia denique actorum scripta documenta, quae nempe aut ad novam dioecesim eiusve clerum aut ad fideles aut ad bona temporalia pertinent, ad Curiam Sancti Caroli Borromeo transmittenda curent dioeceses Dumaguetensis et Bacolodensis, ut in condendo archivio probe custodiantur. Quod reliquum est, Venerabilis Frater Bruno Torpigliani, quem diximus, a Nobis deputatus quae hic decrevimus rite exsequatur, facultate sibi facta id delegandi ad virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere tamen addito studii collocandi in certo veroque actae exsecutionis litterarum exemplo Congregationi pro Episcopis mittendo. Quas Apostolicas Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis haud obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tricesimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo septimo, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 BERNARDINUS Card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 8, pp. 1040-1041

 

Copyright 1987- Libreria Editrice Vaticana

 

top