The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BUNGOMAENSIS*

IN KENIA NOVA DIOECESIS CREATUR BUNGOMAňNSIS

 

Pari ut passa ipsa ecclesiasticarum dicionum per terrarum orbem administratio progrediatur perficiaturque cum magis usque crescentibus ibidem tum christifidelium multitudinibus tum pastoralium necessitatum magnitudinibus, usu iam diutissime venit ut fines alicuius latius patentis communitatis ecclesialis ita contrahantur unde certis deductis locis alia excitetur ecclesia melius seorsum suo gubernanda pastori suoque aedificanda clero. Tali cum rerum condicio obtinere manifesto videretur apud dioecesim KakamegaŽnsem in Kenia, Venerabiles Fratres Nostri negotiis praepositi Congregationis pro Gentium Evangelizatione peropportune fieri censuerunt si ex quibusdam subtractis ipsi dioecesi memoratae KakamegaŽnsi partibus nova ab integro erigeretur ecclesiastica circumscriptio. Inspectis vicissim perpensisque eorum consilii causis ipsi quoque Nos arbitramur providam hanc rerum ac finium constitutionem certius operi pastorali omnique catholico apostolatui iisdem locis valde profuturam necnon venturae singulorum prope sitorum gregum prosperitati. Haec propterea quae sequuntur firma sententia facienda edicimus hisque litteris iam fieri iubemus. A Keniana dioecesi KakamegaŽnsi legitime dimovemus civiles illas regiones quae vulgo Bungoma appellantur et Busia pariterque ipsam paroeciam cui nomen Tongaren in finibus Bungomae collocatam adhuc quamvis ab Episcopo Eldoretensi administratam, quibus nempe ex coniunctis iam plagis novensilem creamus dioecesim BungomaŽnsem posterum in tempus nuncupandam quam suffraganeam simul subdimus Metropolitanae Ecclesiae Nairobiensi efficimusque Congregationi pro Gentium Evangelizatione obnoxiam. Ipsius proin episcopalem sedem in urbe Bungoma defigimus ubi aedem Christi Regis sacram ad gradum evehimus atque ecclesiae cathedralis honorem, additis universis similiter iuribus ac privilegiis id genus ad aedes attinentibus. Simul vero ac perfici id potuerit, ob locorum istiusque temporis adiuncta concedimus ut ipso pro canonicorum capitulo deligantur consultores dioecesani et ad communis iuris normam adhibeantur. Huius denique voluntatis Nostrae transacta olim canonica exsecutione documenta sueto modo verae fidei exarata de gesto negotio ad eandem Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittuntor. Ad extremum vero has litteras tam in praesentia quam posthac ratas esse volumus omnemque suam exserere vim contrariis quibuslibet rebus haudquaquam obsistentibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo septimo mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo septimo, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 IOSEPHUS Card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 8, pp. 1043-1044

 

© Copyright 1987- Libreria Editrice Vaticana

 

top