 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
ZACATECOLUCANAE*
DISTRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS A DIOECESI SANCTI VINCENTII,
IN SALVATORIA NOVA DIOECESIS ZACATECOLUCANA CONDITUR
Circumspicientes Nos animo auctas nuperius mirum in modum simul multitudines
christifidelium Catholicorum in continenti Americae terra simul igitur cotidiani
apostolatus necessitates, festinamus sane ea finire consilia quibus idem
pastorale episcoporum ac sacerdotum opus aliquid adiuvetur prospiciaturque
efficaciter venturae eorundem gregum prosperitati. Quae inter opportuna consilia
merito numeratur latiorum dicionis alicuius finium partitio indeque
circumscriptionis novae constitutio. Ad Nos porro adlatum est talem omnino
contingere rerum statum dilectam apud ecclesiam Sancti Vincentii ubi incrementum
populi fidelis ecclesialis officii augmentum secum intulerit. Ea de causa
confirmantes libenter Nos sententiam Venerabilis Fratris Iosephi Ansgarii
Barahona Castillo, Episcopi ipsius Sancti Vincentii, necnon Venerabilis Fratris
Francisci de Nittis Archiepiscopi titulo Tunetensis ac dicione in Salvatoriana
Apostolici Nuntii et pariter adsentientes iudiciis Venerabilium Fratrum
Nostrorum S. R. E. Cardinalium, quorum moderari est negotia Congregationis pro
Episcopis, singula quae sequuntur haec statuimus riteque effici iubemus,
persuasum cum habeamus maiori hominum ibidem spiritali bono iri consultum. De
plenitudine Apostolicae potestatis ipsa a dioecesi Sancti Vincentii segregamus
civilem provinciam, « departamento » vulgari sermone nuncupatam, La Paz,
ita nihilominus ut fines vicorum quibus nomina Jerusalén ac Mercedes La Ceiba
persistant permaneantque Sancti Vincentii dicionis partes. His ex detractis
novam creamus ex integro dioecesim posterum in tempus Zacatecolucanam
vocitandam, cui praeterea territorium adglutinamus paroeciae vulgo Tecoluca
in finibus civilis provinciae San Vicente. Sic itaque excitatae legitime
dicionis ac dioecesis sedem in urbe Zacatecoluca nominata collocamus aedemque
sacram Deo ad honorem Beatissimae Mariae Virginis populari titulo « Virgen de
los pobres » cognominatae ad gradum provehimus dignitatemque Cathedralis
Ecclesiae cui dein universa addimus insignia privilegia quibus reliqua per
terras cathedralia templa exornantur. Zacatecolucano pro tempore Antistiti
Ordinario loci officia iniungimus tribuimusque iura quae ceteris Episcopis
conveniunt residentialibus ex sacrorum canonum normis. Novam insuper hanc
dioecesim suffraganeam efficimus Ecclesiae metropolitanae Sancti Salvatoris in
America eiusque Episcopum subdimus aequabiliter metropolitico Archiepiscopi
Sancti Salvatoris in America iuri. Quo vero praesto novo sit certius pastori
auxilium in dioecesi regenda Collegium volumus Consultorum ad normam iuris
communis primo quoque tempore constitui. Consentaneae autem sustentationi
Praesulis huius communitatis ecclesialis provideatur ex Curiae emolumentis,
christifidelium oblationibus ac portione obtingente ex divisione de regula
canonis 122 C.I.C. perficienda ipsorum bonorum quae adhuc ad mensam Sancti
Vincentii episcopalem pertinuerunt. Ad seminarii autem dioecesani erectionem
necnon alumnorum sacrorum institutionem quod spectat praescripta servabuntur
iuris communis ante oculos normis potissimum constitutis regulisque a
Congregatione pro Institutione Catholica foras datis. Eorum vero selecti alumni
philosophicis et theologicis erudiendi studiis tum ipsi iam creati sacerdotes ad
altiores disciplinas persequendas Romam mittentur in Pontificium Collegium Pium
Latinum Americanum. Pariter adservari iubemus singula canonum sacrorum instituta
de novae dioecesis regimine, bonorum ecclesiasticorum administratione,
dioecesani Administratoris sede vacante destinatione, fidelium iuribus
officiisque aliisque id genus rebus. Cum primum Zacatecolucanae dicionis
constitutio haec ad plenum deducta erit effectum, eo ipso sacerdotes eidem huic
Ecclesiae adscripti censeantur cuius in finibus ecclesiasticum detinent
officium, dum reliqui sacerdotes seminariique tirones Ecclesiae illi incardinati
habeantur vel incardinentur cuius in loco legitimum occupant domicilium. Acta
denique et documenta quae constitutae respiciunt dioecesis huius clericos,
fideles, bona temporalia, a Curia ipsa Sancti Vincentii ad condendum suo tempore
tabularium Curiae Zacatecolucanae perquam diligenter transmittantur. Quae
singula ut scite exsecutioni mandentur fidentes destinamus memoratum Fratrem
Venerabilem Nostrum Franciscum De Nittis cui necessarias omnes opportunasque
largimur rei agendae facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo hic
tractatur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, officio item
imposito ad Congregationem pro Episcopis verae fidei exemplar actus ipsius
completae exsecutionis perferendi. Hasce postremo Litteras Nostras sub plumbo
expeditas praecipimus edicimusque tam nunc ratas usquequaque esse quam posthac,
contrariis quibuslibet rebus neutiquam obstantibus.
Datum Romae apud S. Petrum die quinto mensis Maii anno Domini millesimo
nongentesimo octogesimo septimo Pontificatus Nostri nono.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
BERNARDINUS Card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Angelus Lanzoni,
Protonot. Apost.
Rodomontes Galligani, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 8, pp. 1143-1145
© Copyright 1987- Libreria Editrice Vaticana
|