The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KURUNEGALAENSIS*

IN TAPROBANE INSULA NOVA DIOECESIS KURUNEGALENSIS ERIGITUR

 

Sancta Christi Ecclesia, ceu signum levatum super nationes, quod omnes populi in suam ipsorum salutem respiciant, cotidie sane fines profert, suaeque spei gentes participes facit. Quod enim Christus mandavit Apostolis suis : ę Ite praedicate Evangelium . . . Ľ (Marc 16, 15), ea semper fideliter tenuit, fovit, inque rem, quantum nempe maxime potest, deducit, cum prorogatio Evangelii ad ipsius eius naturam et essentiam pertineat. Quapropter, cum Venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales Congregationi pro Gentium Evangelizatione prae positi, iam ab hac Petri Sede petierint, ut nova in Insula Taprobane conderetur dioecesis, bene fieri visum est si in eorum sententiam discederemus. Quare, negotio bene considerato, eorumque audita sententia quorum interesset, haec statuimus atque agenda iubemus. Territorium vulgo ę Kurunegala District Ľ a dioecesi Chilavensi distrahimus atque in dioecesis formam redigimus KurunegalaŽnsis cognominandae ; quam metropolitanae Sedi Columbensi in Taprobane suffraganeam facimus ad normam iuris. Fines nempe novae circumscriptionis iidem erunt ac Districti e quo coalescit. Cathedra episcopalis dignitatis in templo S. Annae collocabitur, quae est in urbe Kurunegala, in qua sane Episcopus residebit tamquam in propria Sede, factis scilicet cum tempio cum urbi iustis honoribus. Cetera omnia ad iuris Canonici leges temperentur, contrariis non obstantibus. Nimirum quae mandavimus Venerabilis Frater Ambrosius De Paoli ad exitum adducet, Archiepiscopus titulo Larensis et in Sri Lanka Apostolicus Pro-Nuntius, vel ille quem ipse legabit, modo in ecclesiastica dignitate constitutum virum, factis videlicet facultatibus necessariis ad negotium gerendum. Re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito mittantur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto decimo mensis Maii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo septimo, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 IOSEPHUS Card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. 
Rodomontes Galligani, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 8, pp. 1145-1146

 

© Copyright 1987- Libreria Editrice Vaticana

 

top