The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MYMENSINGHENSIS*

QUIBUSDAM LOCIS AB ECCLESIA DACCHENSI DISTRACTIS
NOVA CONDITUR DIOECESIS NOMINE MYMENSINGHENSIS

 

Ex quo superno Dei consilio universae Christi Ecclesiae praepositi sumus, ex tunc profecto omnes Nostrae curae eo coeperunt confluere, unde maiora bona atque utilitates familiae Christianae orerentur. Quare cum Apostolicae huic Sedi sit nuper propositum ut, quibusdam locis ab archidioecesi Dacchensi separatis, quae nominatim infra significabimus, nova conderetur dioecesis, Nos, cum et id sit in votis quorum interest, de sententia Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide praesunt, deque plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis loca seu provincias civiles ab Ecclesia Dacchensi distrahimus, quae vulgo nuncupantur : Mymensingh, Tangail, Kishoreganj, Netrakona, Japalpur et Sherpur et ex his novam dioecesim Mymensinghensem constituimus, Metropolitanae Ecclesiae Dacchensi subiectam et Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide iurisdictioni obnoxiam. Simul statuimus ut novae Ecclesiae Episcopi cathedra in templo Sancto Patricio dicato, quod in ipsa urbe vulgo Mymensingh exstat, collocetur quodque proinde evehimus ad cathedralis templi dignitatem. Deinde mandamus ut ad statutum ius pro canonicis ibidem consultores dioecesani eligantur electorumque ex opera commodum percipiatur. Ad haec autem omnia rite perficienda deputamus Venerabilem Fratrem Aloisium Accogli, Archiepiscopum titulo Trebanum atque in Bangladesa Apostolicum Pro-Nuntium, vel quem ipse delegaverit, necessariis nempe factis facultatibus. Re vero acta, documenta exarentur, quorum certa veraque singulorum documentorum exempla ad eandem, quam diximus, Congregationem cito transmittantur. Quae autem per has Apostolicas Litteras sub plumbo datas statuimus, nunc et in posterum rata esse volumus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto decimo mensis Maii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo septimo, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 IOSEPHUS Card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. 
Ioannes De Riccardis, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 10, pp. 1257-1258

 

Copyright 1987- Libreria Editrice Vaticana

 

top