The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CRUCIS AUSTRALIS*

IN BRASILIA IURUENSIS PRAELATURA AD GRADUM DIOECESIS
ATTOLLITUR NOVO APPELLANDA CRUCIS AUSTRALIS

 

Cum praelatura Iuruensis — cuius sedes vulgo « Cruzeiro do Sul » nunc appellatur — his recentioribus annis, consociata aliarum Ecclesiarum opera ac missionariorum laboribus, religiosa et civilia ceperit incrementa, Conferentia Episcoporum Brasiliae ab hac Apostolica Sede petivit ut eadem praelatura ad dioecesis gradum eveheretur, mutato nomine Iuruensis in nomen Crucis Australis. Nos igitur, probe scientes eiusmodi optato assentiri Venerabilem Fratrem Carolum Furno, Archiepiscopum titulo Abaritanum et in Brasilia Apostolicum Nuntium, consensu suppleto quorum interest eorumque qui id sua interesse censent, de consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Congregationis pro Episcopis negotiis praepositorum deque plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis, praelaturam, quam diximus, ad gradum honoremque dioecesis attollimus novo nomine appellandae Crucis Australis iisdemque servatis finibus, quibus hucusque praelatura definiebatur. Insuper ea quae sequuntur decernimus ac iubemus. In urbe sede olim praelaturae, nunc novae dioecesis sit sedes episcopalis. Templum autem praelaticium ibi exstans evehimus ad gradum tempi cathedralis, in ipsoque, congruis privilegiis iuribusque aucto, Episcopi cathedram constituimus. Dioecesis vero Crucis Australis suffraganea erit metropolitanae Ecclesiae Manaënsis, cuius proinde Archiepiscopi iurisdictioni metropoliticae Crucis Australis pro tempore Episcopum subicimus, iisdem iuribus, privilegiis, honoribus insignitum, atque oneribus et obligationibus adstrictum, Episcopi dioecesani propriis. Dioecesani quidem consultores in hac nova Ecclesia deligantur qui Episcopo auxiliis suis operibusque adstent. Statuimus etiam ut mensa episcopalis huiusce dioecesis Curiae emolumentis fideliumque stipibus necnon ceteris constet bonis, quae hucusque ad Iuruensem praelaturam pertinuerunt. In iis, quae ad Seminarii aedificationem spectant atque moderationem, serventur statuta iuris communis, habita praesertim ratione Decreti Concilii Oecumenici Vaticani II « Optatam totius » et regularum a Congregatione pro Institutione Catholica statutarum ; suoque tempore selecti sacrorum alumni philosophicis ac theologicis imbuendi disciplinis aut sacerdotes sua studia completuri, Romam, ad Pontificium Collegium Pium Brasiliense, mittantur. Quod autem attinet ad dioecesis regimen et administrationem, dioecesani Administratoris, sede vacante, electionem, iura et onera fidelium, aliaque id genus, quae sacri praescribunt canones, ad amussim serventur. Mandamus insuper ut Crucis Australis constitutione ad effectum deducta, clerus Iuruensis praelaturae nunc novae dioecesi addictus atque adscriptus maneat. Insuper Venerabilem Fratrem Henricum Rüth, memoratae praelaturae Ordinarium, ipsius dioecesis Crucis Australis confirmamus Episcopum et Pastorem atque Venerabilem Fratrem Aloisium Herbst, hucusque Coadiutorem eiusdem Praelaturae, eiusdem dioecesis Coadiutorem confirmamus. Haec, quae praescripsimus, committimus perficienda Venerabili Fratri Carolo Furno, quem diximus, vel, absente eo, illi, qui negotia curat Apostolicae Sedis in Brasilia, eidem tribuentes necessarias et opportunas facultates quemlibet alium delegandi virum, ad effectum de quo agitur, modo is sit in ecclesiastica dignitate constitutus, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis sincerum actus effectae exsecutionis exemplar mittendi. Has denique Litteras Nostras firmas esse nunc et in posterum volumus, quibusvis rebus haudquaquam obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto et vicesimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo septimo, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 BERNARDINUS Card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 10, pp. 1260-1261

 

© Copyright 1987- Libreria Editrice Vaticana

 

top