 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
KOTTAPURAMENSIS*
IN INDIAE STATU CUI NOMEN «KERALA» NOVA CONDITUR DIOECESIS
KOTTAPURAMENSIS
Quo aptius evangelizationis operi in Indiae Statu cui nomen « Kerala »
provideretur, Venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales Congregationi pro
Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide praepositi, omnibus quidem
consentientibus quorum interest, censuerunt nuper novam illic condendam esse
dioecesim. Nos igitur de sententia eorum, quam ratam habemus, deque plenitudine
Apostolicae potestatis per has Litteras sub plumbo datas ea decernimus quae
sequuntur atque iubemus. Ab archidioecesi Verapolitana partem septentrionalem
distrahimus eaque novam Ecclesiam condimus Kattapuramensem appellandam ab urbe
principe eiusdem regionis, ita videlicet ut eius fines sint per limites
territorii Vicariatuum Foraneorum sexti et septimi archidioecesis Verapolitanae
(id est Vicariatus Foranei septentrionales), excluso territorio paroeciae vulgo
« Manjally » nuncupatae cum territorio quoque paroeciae vulgo « Kottuvally »
dictae (ex quarto Vicariatu Foraneo), firmis manentibus ceteris limitibus.
Praeterea sic constitutam Ecclesiam metropolitanae Sedi Verapolitanae
suffraganeam facimus, quam Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de
Propaganda Fide iurisdictioni volumus obnoxiam. Decernimus simul ut novae
dioecesis Episcopi cathedra in principe sit eiusdem Ecclesiae templo, quod in
ipsa urbe « Kottapuram » exstat ; pariterque mandamus ut ad statutum ius pro
canonicis ibidem consultores dioecesani eligantur ceteraque omnia regantur. Haec
denique praescripsimus adducat ad effectum Venerabilis Frater Augustinus
Cacciavillan, Archiepiscopus titulo Amiterninus atque in India Pro-Nuntius
Apostolicas, vel ab eo delegatus sacerdos, necessariis factis facultatibus. Re
vero acta, certa veraque singulorum documentorum exempla ad eandem, quam
diximus, Congregationem transmittantur cito, de more signata sigilloque
impressa. Hanc vero Constitutionem Nostram per Apostolicas Litteras datam sive
nunc sive in posterum ratam esse volumus, nullis quibuslibet rebus vel minime
quidem obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tertio mensis Iulii, anno Domini millesimo
nongentesimo octogesimo septimo, Pontificatus Nostri nono.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
IOSEPHUS Card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 11, pp. 1356-1357
© Copyright 1987- Libreria Editrice Vaticana
|