 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
OBALANA*
IN CAMMARUNIA NOVA CONDITUR ECCLESIA NOMINE OBALANA
Ad spirituale bonum atque regimen Christifidelium intra fines archidioecesis
Yaundensis in Cammarunia degentium intendentes, Venerabiles Fratres Nostri S. R.
E. Cardinales Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide
negotiis praepositi, re mature perpensa auditisque eorum quorum interest votis,
censuerunt nuper novam illic condendam esse dioecesim. Nos igitur, de universo
Dominico grege solliciti, talem sententiam ratam habentes, haec summa Apostolica
Nostra decernimus potestate. Ab archidioecesi Yaundensi distrahimus territorium
Districtuum civilium, qui vulgo « Lekié » et « Haute-Sanaga » nuncupantur, ex
eoque novam condimus dioecesim Obalanam appellandam, quam metropolitanae Sedi
Yaundensi subicimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium
Evangelizatione seu de Propaganda Fide obnoxiam facimus, cuius limites iidem
erunt ac duorum civilium Districtuum, quos memoravimus. Praeterea iubemus
Episcopi cathedram collocari in principe istius novae dioecesis templo, quod in
ipsa urbe Obalana exstat ; cetera secundum canonicas leges temperentur. Quae
nunc praescripsimus ad exitum perducet Venerabilis Frater Donatus Squicciarini,
Archiepiscopus titulo Tiburniensis atque in Cammarunia Pro-Nuntius Apostolicus,
vel ab eo delegatus sacerdos, factis nempe necessariis facultatibus. Re autem
acta, documenta exarentur sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium
Evangelizatione seu de Propaganda Fide cito riteque mittantur. Has denique
Apostolicas Litteras sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis
quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio mensis Iulii, anno Domini millesimo
nongentesimo octogesimo septimo, Pontificatus Nostri nono.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
IOSEPHUS Card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Ioannes De Riccardis, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 11, pp. 1355-1356
© Copyright 1987- Libreria Editrice Vaticana
|