 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SIVAGANGAIENSIS*
IN INDIAE FINIBUS NOVA CONDITUR DIOECESIS NOMINE
SIVAGANGAIENSIS
Quae maiori
Christifidelium spirituali bono proficiunt, ea, pro gravissimo Apostolico Nostro
munere, sedula navitate praestare satagimus. Qua re libentes accipiendam esse
remur sententiam Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium
Congregationi pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide praepositorum,
qui, omnibus quidem consentientibus quorum interest, censuerunt nuper novam in
Indiae finibus condendam esse dioecesim nonnullis locis ab Ecclesia Madhuraiensi
detractis. De plenitudine igitur Apostolicae potestatis ab eadem archidioecesi
partem orientalem distrahimus quae continet territoria sex civilium
sub-districtuum, vulgo « taluks » nuncupatorum (Sivagangai, Tirupathur,
Tiruvaddanai, Ramand, Paranakudi, Mudukulathur) et insulam Rameshwaram,
pertinentia ad civilem districtum Ramathapuram, firmis manentibus in ipsa
archidioecesi territoriis trium civilium sub-districtuum Srivilliputhur, Sathur
et Aruppukottai, qui ad civilem quoque districtum Ramathapuram pertinent; atque
ex iis ita detractis locis novam condimus dioecesim Sivagangaiensem appellandam,
quam metropolitanae Sedi Madhuraiensi subicimus et iurisdictioni Congregationis
pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide obnoxiam facimus, cuius
limites iidem erunt ac civiles fines sex sub-districtuum et insulae, quos
memoravimus. Praeterea iubemus cathedram Episcopi collocari in principe istius
novae dioecesis templo, quod in ipsa urbe Sivagangai exstat ; cetera secundum
canonicas leges temperentur. Quae nunc praescripsimus perducat ad exitum
Venerabilis Frater Augustinus Cacciavillan, Archiepiscopus titulo Amiterninus
atque in India Pro-Nuntius Apostolicus, vel ab eo delegatus sacerdos, factis
nempe necessariis facultatibus. Re autem acta, documenta exarentur sincerisque
exemplis ad Congregationem, quam diximus, cita riteque mittantur. Has denique
Apostolicas Litteras sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis
nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio mensis Iulii, anno
Domini millesimo nongentesimo octogesimo septimo, Pontificatus Nostri nono.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
IOSEPHUS Card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Iosephus Del Ton,
Protonot. Apost.
Rodomontes Galligani, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 8, pp. 1358-1359
© Copyright 1987- Libreria Editrice Vaticana
|