 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
TRUXILLENSIS IN HONDURIA*
IN HONDURIA NOVA CONDITUR DIOECESIS NOMINE TRUXILLENSIS IN
HONDURIA
Pro Supremi Ecclesiae Pastoris munere de omnium Christifidelium spirituali
bono atque regimine solliciti, accipiendam esse sententiam putamus Venerabilium
Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium, qui Congregationi pro Gentium
Evangelizatione seu de Propaganda Fide praesunt, de nova videlicet in Honduriae
finibus constituenda dioecesi, quibusdam locis ab Ecclesia de Sancto Petro Sula
detractis, auditis antea eorum quorum interest votis. Summa igitur Apostolica
Nostra potestate a dioecesi de Sancto Petro Sula distrahimus civiles districtus,
qui vulgo a Colón » et « Gracias a Dios » nuncupantur, ex iisque novam condimus
dioecesim Truxillensem in Honduria, appellandam, quam metropolitanae Sedi
Tegucigalpensi subicimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium
Evangelizatione seu de Propaganda Fide obnoxiam facimus, cuius limites iidem
erunt ac duorum civilium districtuum, quos memoravimus. Praeterea iubemus
Episcopi cathedram haberi in principe istius novae dioecesis templo, quod in
urbe « Trujillo » exstat ; cetera secundum canonicas leges volumus temperari.
Haec quae praescripsimus perficienda curabit Venerabilis Frater Franciscus De
Nittis, Archiepiscopus titulo Tunetensis atque in Honduria nuntius Apostolicus,
vel ab eo delegatus sacerdos, factis nempe necessariis facultatibus. Re autem
acta, documenta exarentur sincerisque exemplis ad Congregationem, quam diximus,
mittantur. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum efficecem
esse foreque volumus, contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae,
apud S. Petrum, die tertio mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo
octogesimo septimo, Pontificatus Nostri nono.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
IOSEPHUS Card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 11, pp. 1359-1360
© Copyright 1987- Libreria Editrice Vaticana
|