 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MALANGENSIS-SOATENSIS*
IN COLUMBIA NOVA CONDITUR DIOECESIS MALANGENSIS-SOATENSIS
Quo efficacius provideretur spirituali bono
Christifidelium in civilibus Columbiae regionibus seu « departamentos » quibus
nomina « Santander » et « Boyacá » degentium, Venerabiles Fratres Hector Rueda
Hernández, Archiepiscopus Metropolita Bucaramanguensis et Iesus Maria Coronado
Caro, Episcopus Duitamensis, Conferentia Episcoporum Columbiae audita, ab hac
Apostolica Sede petiverunt ut a circumscriptionibus ecclesiasticis suis
peramplis distractis territoriis nova constitueretur dioecesis. Nos, favente
quoque eidem rei Venerabili Fratre Angelo Acerbi, Archiepiscopo titulo
Zellensi, in eadem Natione Apostolico Nuntio, admotae postulationi concedendum
esse putavimus. Summa igitur Apostolica Nostra potestate, consensu suppleto
eorum, quorum interest, vel qui sua interesse putant, quae sequuntur decernimus.
Ab archidioecesi Bucaramanguensi separamus territoria civilium municipiorum
vulgo nuncupatorum : Capitanejo, Carcasí, Cefitá, Cerrito, Concepción, Enciso,
Guaca, Macaravita, Málaga, Molagavita, San Andrés, San José de Miranda et San
Miguel, in provincia civili cui nomen García Rovira ; a dioecesi autem
Duitamensi seiungimus territoria municipiorum civilium vulgo dictorum : Boavita,
Cobarachía, La Uvita, Soatá, Susacón et Tipacoque, intra fines civilis
provinciae cui nomen Norte ; necnon Chiscas, El Cocuy, El Espino, Guacamayas,
Güicán, Panqueva et San Mateo, intra fines provinciae civilis cui nomen
Gutiérrez, atque ex ita distractis territoriis novam condimus dioecesim
Malangensem-Soatensem appellandam, iisdem circumscriptam finibus quibus
municipia, quae memoravimus, in praesens terminantur. Huius novae dioecesis
sedem in urbe vulgo Málaga statuimus ibique exstans paroeciale templum, Deo
dicatum in honorem Conceptionis Immaculatae Beatae Mariae Virginis, ad gradum et
dignitatem Ecclesiae Cathedralis evehimus cuique insignia et privilegia propria
tribuimus ; atque, cum vero intra fines erigendae dioecesis urbs vulgo Soatá,
incolarum frequentia, quaestuosa industria negotiisque floreat, quo aptius
animarum saluti consulatur, paroeciale templum in eadem urbe exstans, Deo in
honorem Conceptionis Immaculatae Beatae Mariae Virginis dicatum, ad Ecclesiae
Concathedralis dignitatem tollimus, item cum insignibus propriisque
privilegibus. Dioecesim Malangensem-Soatensem suffraganeam facimus
archidioecesis Bucaramanguensis eiusque pro tempore Episcopum metropolitico iuri
Archiepiscopi Bucaramanguensis subicimus, iisdem iuribus, privilegiis, honoribus
insignitum, atque oneribus et obligationibus adstrictum, quae Episcoporum
residentium propria sunt, cui quidem ut validum praebeatur auxilium, quam primum
ibidem iubemus constitui, ad normam iuris, Consultorum Collegium. Quod attinet
ad mensam episcopalem novae dioecesis, eam constituent Curiae emolumenta,
fidelium oblationes, dos a civili suppeditanda Potestate et portio bonorum, quae
ad normam can. 122 C.I.C. ei obvenire debent quaeque hactenus ad memoratas
ecclesiasticas circumscriptiones pertinuerunt. In iis autem quae respiciunt ad
seminarii dioecesani aedificationem atque ad sacrorum alumnorum institutionem
serventur praescripta iuris communis, prae oculis habitis normis ac regulis a
Congregatione pro Institutione Catholica statutis. Provideatur insuper ut
selecti seminarii alumni, philosophicis ac theologicis imbuendi disciplinis,
necnon sacerdotes sua studia completuri, Romam, ad Pontificium Collegium Pium
Americanum, mittantur. Quod autem attinet ad regimen dioecesis, administrationem
ecclesiasticorum bonorum, dioecesani administratoris, sede vacante, electionem,
fideliumque iura et onera aliaque id genus, quae sacri canones praescribunt ad
amussim serventur. Atque simul ac dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit,
sacerdotes illi adscripti censeantur Ecclesiae in cuius territorio
ecclesiasticum officium detinent ; ceteri vero sacerdotes, clerici sacrorumque
alumni incardinati maneant vel incardinentur Ecclesiae in cuius territorio
legitimum habent domicilium. Acta et documenta, quae noviter erectam dioecesim,
eiusque fideles bonaque temporalia respiciunt, a Curiis archidioecesis
Bucaramanguensis simul et dioecesis Duitamensis ad Curiam Malangensem-Soatensem
rite transmittantur, in condendo tabulario servanda. Haec, quae praescripsimus,
perficienda committimus Venerabili Fratri Angelo Acerbi, quem diximus,
necessarias et opportunas eidem tribuentes facultates etiam subdelegandi, ad
effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum,
onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus
peractae exsecutionis remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram per
Apostolicas sub plumbo Litteras datam sive nunc sive in posterum ratam esse
volumus, contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum,
die septimo mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo septimo,
Pontificatus Nostri nono.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
BERNARDINUS Card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 11, pp. 1360-1362
© Copyright 1987- Libreria Editrice Vaticana
|