 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
ARIARIENSIS*
PRAEFECTURA APOSTOLICA ARIARIENSIS, IN COLUMBIANA
REPUBLICA, AD GRADUM ATTOLLITUR VICARIATUS APOSTOLICI
Ad universas orbis Ecclesias omnem Nostram conferentes curam, interdum
nonnulla disponere solemus quae scimus spiritali communitatum singularum bono
esse profutura. Ubi igitur cognovimus Praefecturam Apostolicam Ariariensem, in
Columbiana Republica, propter Societatis S. Francisci Salesii sodalium sollertem
operam, fidelium copia reique catholicae florere incremento, venisse tempus
existimavimus ad Vicariatus Apostolici gradum memoratae Praefecturae
provehendae, iisdem retentis finibus eodemque nomine. Itaque Venerabilium
Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Congregationi pro Gentium Evangelizatione
seu de Propaganda Fide praepositorum comprobantes sententiam, ex Nostrae
profecto potestatis Apostolicae plenitudine, Praefecturam Apostolicam
Ariariensem ad dignitatem evehimus Vicariatus Apostolici, eodem nomine
appellandi, iuribus officiisque inpositis quae secundum codicis iuris canonici
leges ad hunc pertinent gradum Nihil tandem addere volumus nisi ut caelestem
adprecamur Satorem ut salutaris haec ubertas in dies magis magisque increscat,
viribus auctis opibusque omnium. Ipse enim iam praemonuit centuplum fructum
prolatum iri ex eo semine quod in bonam cecidisset terram.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio mensis Octobris, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo septimo, Pontificatus Nostri nono.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
BERNARDINUS Card. GANTIN Congr. pro
Episcopis Praef. |
Angelus Lanzoni,
Protonot. Apost.
Antoninus Macculi, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXX (1988), n. 4, pp. 353-354
© Copyright 1987
- Libreria Editrice Vaticana
|