Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KINKALANA*

DETRACTIS NONNULLIS TERRIS AB ARCHIDIOECESI
BRAZZAPOLITANA, NOVA QUAEDAM DIOECESIS
CONSTITUITUR, KINKALANA COGNOMINE

 

Ecclesia sancta, Evangelii Christi felix heres et fidelissima custos, semper quidem per aetates sanctissimam religionem nostram praedicavit et praedicat, propagavit et propagat, cumque populis ceu thesaurum omnium pretiosissimum et communicavit et communicat : connectitur enim cum hac praedicatione, ex qua una fides in Christum manat, uniuscuiusque creaturae, quae sub caelo est, aeterna adipiscenda salus ac vita beata. Quare, cum Venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales, Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi, iam in eam sententiam inclinaverint, ut in Congo novam dioecesim e Brazzapolitana archidioecesi conderemus, Nos, re bene considerata, haec, apostolica Nostra auctoritate decernimus. Territoria Districtum civilium, quos dicunt, Boko, Mindouli, Kindamba, Mayama, Kinkala, exclusa tamen et parte huius Districtus quas ad orientem fluminis Manzomo sita est, ab archidioecesi Brazzapolitana distrahimus atque in novam dioecesim redigimus, cuius erit nomen Kinkalanae. Novae circumscriptionis sedes in urbe Kinkala ponatur, in templo nempe principe, cui omnia iura talium sedium attribuimus. Ceterum eadem Ecclesia suffraganea erit Brazzapolitanae Sedi ad normam iuris Canonici. Ad ea vero quae dioecesis administrationem respiciunt, iura cleri atque populi, similia, ius Canonicum ad amussim servetur. Haec autem, quae per has Litteras iussimus, Venerabilis Frater Beniaminus Stella ad exitum deducet, vel quem ipse legaverit, factis nempe necessariis facultatibus. Re vero acta, documenta exarari faciet atque sinceris exemplis ad Congregationem de Propaganda Fide cito mittet. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae apud S. Petrum, die tertia mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo septimo, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 IOSEPHUS Card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Rodomontes Galligani, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 12, pp. 1434

 

© Copyright 1987- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana