 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
IUTICALPENSIS*
IMMACULATAE CONCEPTIONIS B.M.V. IN OLANCHO PRAELATURA
TERRITORIALIS AD GRADUM DIOECESIS EVEHITUR QUAE DEINCEPS IUTICALPENSIS ERIT
COGNOMINANDA
Universae Dei Ecclesiae regendae munus Nobis concreditum Ipsis requirit ut iis
quae sacrae rei curationi melius gerendae sint apta sollicito ac sedulo studio
consulere satagamus. Quandoquidem ergo Conferentia Episcopalis Honduriensis,
laetanter animadvertens Praelaturam territorialem Immaculatae Conceptionis B. M.
V. in Olancho, praesertim Franciscalis familiae Minorum Fratrum ob industriam
commemorabilem, fidelium numero christianisque operibus efflorescere, vota
quoque ipsius Praelati, cleri ac populi excipiens, petiit ab Apostolica Sede ut
supra commemorata Praelatura ad dioecesis dignitatem eveheretur itemque eiusdem
nomen Curiae in Iuticalpensis nomen immutaretur, Nos profecto Ipsi, exstante
favorabili voto Venerabilis Fratris Francisci de Nittis Archiepiscopi titulo
Tunetensis, in nationi Honduriensi Apostolici Nuntii, Apostolicae Nostrae
potestatis usi plenitudine, haec quae sequuntur statuimus ac iubemus.
Praelaturam quam supra diximus ad gradum et dignitatem dioecesis evehimus et
constituimus, servatis nempe iisdem finibus quibus nunc eadem terminatur. Novae
dioecesis Episcopus servabit sedem in eadem urbe in qua usque adhuc Praelaturae
sedes exstitit eiusque templum praelaticium ad gradum Ecclesiae Cathedralis
augetur. Iuticalpensi Episcopo pro tempore praeterquam quod debita iura
concedimus, obligationes quoque imponimus, residentium Episcoporum propria.
Noviter conditam dioecesim metropolitanae Sedi Tegucigalpensi suffraganeam
facimus eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Tegucigalpensis pro
tempore subicimus. Consultores dioecesani deligantur ad iuris normam, qui ipsi
assint Episcopo consilio et opera. Mensam episcopalem constituent Curiae
emolumenta, fidelium stipes atque temporalia bona quae ad eandem Praelaturam
usque adhuc spectarunt. Ad seminarii erectionem sacrorumque alumnorum
institutionem quod attinet, serventur iuris canonici praescripta, ob oculos
normis ac praeceptis a Congregatione pro Institutione Catholica statutis. Ex
seminarii autem alumnis quidem necnon sacerdotes ad studia complenda, cum fas
erit, ad Collegium Pium Latinum Americanum in Urbe mittantur. Quod ad novae
dioecesis regimen attinet, bonorum ecclesiasticorum administrationem,
Administratoris dioecesani, sede vacante, electionem, fidelium iura et onera
aliaque id genus, quae ius canonicum praescribit, adamussim serventur. Simul
atque novae dioecesis constitutio ad effectum deducta erit, ea ipso clerus
Praelaturae adscriptus, novae dioecesi assignatus habeatur. Ad novensilem exinde
constitutum dioecesim promovemus Venerabilem Fratrem Thomam Andream Maurum
Muldoon, adhuc Episcopum Praelatum eiusdem Praelaturae. Ad ea denique explenda
quae per has Litteras iussimus, Venerabilem Fratrem Franciscum De Nittis legamus
vel, ipso absente, negotiorum Apostolicae Sedis in Republica Honduriensi
gerentem, factis iis facultatibus necessariis et opportunis etiam subdelegandi
quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum. Re tandem ad exitum
perducta, documentum conficiatur, cuius sincerum exemplar ad Congregationem pro
Episcopis seduto mittatur. Contrariis minime obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tricesimo primo mensis Octobris, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo septimo, Pontificatus Nostri decimo.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
BERNARDINUS Card. GANTIN Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Rodomontes Galligani, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 12, pp. 1435-1436
© Copyright 1987- Libreria Editrice Vaticana
|