 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SONGEANA*
IN TANZANIAE FINIBUS NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA
CONSTITUITUR SONGEANA APPELLANDA
Christi Domini sollicitudini Nostrae commissas partes hic in terris
tuentes, universis fidelium communitatibus, per orbem terrarum dissitis, usque
advigilamus, eaque omnia, quae iisdem profutura noverimus, praestare studemus.
Animadvertentes igitur in Republica, quae Tanzania cognominatur, rem catholicam
uberrime, propter nativum clerum externumque, efflorescere, novam Provinciam
Ecclesiasticam censuimus erigi posse. Itaque, re mature perpensa, auditis quorum
interest votis, de consilio Venerabilis Fratris Nostri S. R. E. Cardinalis
Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide Praefecti,
haec quae sequuntur decernimus et iubemus. Distractis videlicet dioecesibus
Songeana, Iringaënsi, Lindiensi, Niombena, Mbingaënsi, Mtuarana et
Tunduruensi-Masasiensi a Sede metropolitana Daressalamensi, Mbeyaënsi autem a
Sede metropolitana Taboraënsi, novam ex his omnibus sedibus Provinciam
Ecclesiasticam condimus Songeanam appellandam, cuius Sedes princeps Songeana
erit ; pariterque Venerabilem Fratrem Iacobum Komba ad praesens Episcopum
Songeanum nominamus et renuntiamus Archiepiscopum Metropolitanum Songeanum,
datis nempe iuribus officiisque impositis quae hac cum dignitate coniunguntur,
secundum sacrorum canonum praecepta. Contrariis nihil obstantibus. Quod
superest, hac arrepta opportunitate, ut cuncta fauste cedant, instanter
adprecamur Dominum. Ferax iam ager iste Dei gratia desuper descendente
fecundetur ut et eius segetes laetissimae evadant et quam largissimae.
Datum Romae, apud S. Petrum, die duodevicesima mensis Novembris, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo septimo, Pontificatus Nostri decimo.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
IOSEPHUS Card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Rodomontes Galligani, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 12, pp. 1436-1437
© Copyright 1987- Libreria Editrice Vaticana
|