 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
AHIARANA*
TERRITORIO DISTRACTO, VULGO MBAISE COGNOMINATO, AB OVERRIENSI DIOECESI, NOVA ERIGITUR DIOECESIS AHIARANA APPELLANDA
Dominici gregis custodia, ad quam pastorali ministerio Christi in universam
Ecclesiam adstringimur, maxime profecto requirit ut earum prospiciamus et
consulamus prosperitati. Qua de re Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E.
Cardinalium Congregationi pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide
praepositorum audita sententia, omnibus rebus cogitate perpensis, acceptoque
quorum interest favorabili voto, Apostolica Nostra suffulti potestate haec quae
sequuntur statuimus et decernimus christifidelium saluti. Ab Overriensi dioecesi
territorium civile, vulgari sermone Mbaise appellatum seiungimus; quo novam
erigimus dioecesim Ahiaranam appellandi eandemque archidioecesis
Metropolitanae Onitshaënsis suffraganeam reddimus. Eius autem fines iidem erunt
quibus civilis regio vulgo Mbaise circumscribitur, scilicet a septentrione
dioecesi Okigviensi terminantur, ab oriente dioecesi Umuahiaënsi, a meridie et
occasu dioecesi Overriensi. Novae Ecclesiae sedem Episcopus in urbe vulgo Ahiara
collocabit, ibique cathedram suam ponet, in templo videlicet Mariae Sanctissimae
« Mater Ecclesiae » cui honores cathedralis templi concedimus. Ad ea tandem
perficienda quae has per Litteras iussimus, Venerabilem Paulum Fouad Tabet,
Archiepiscopum titulo Sinnensem atque in Nigeria Apostolicum Pro-Nuntium,
legimus, vel quem ipse delegaverit, modo vir sit in ecclesiastica dignitate
constitutus, factis scilicet necessariis facultatibus. Re autem peracta,
documenta conficiantur atque sinceris exemplis ad Congregationem pro Gentium
Evangelizatione seu de Propaganda Fide mittantur. Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die duodevicesimo mensis Novembris, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo septimo, Pontificatus Nostri decimo.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
IOSEPHUS Card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXX (1988), n. 1, pp. 6-7
© Copyright 1987
- Libreria Editrice Vaticana
|