 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MVANZAËNSIS*
ECCLESIA MVANZAËNSIS EVEHITUR AD DIGNITATEM ARCHIDIOECESIS
METROPOLITANAE EODEMQUE NOMINE NOVA CONDITUR PROVINCIA ECCLESIASTICA
Universae Ecclesiae pro Nostro munere prospicientes, necnon supremam quam in
eadem habemus potestatem exercentes, libenter consilia confirmamus ac tuemur,
unde Christifideles aliquam utilitatem capere possint. Cum igitur, auditis
quorum interest votis, Congregatio pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda
Fide, modo censuerit novam in Tanzania instituendam esse provinciam
ecclesiasticam nomine Mvanzaënsem, quae cognomini dehinc archidioecesi
Metropolitanae iure subsit, de memoratae Congregationis sententia ad Nos hodie
relata, quam ratam habemus, deque potestate Nostra Apostolica hisce Litteris
haec, quae sequuntur, statuimus atque iubemus. Dioecesim Mvanzaënsem evehimus ad
gradum archidioecesis Metropolitanae novamque eodem nomine provinciam
ecclesiasticam condimus, quae constet tum eiusmodi metropolitana Ecclesia tum
sedibus posthac ei suffraganeis Bukobaënsi, Geitaënsi, Musomensi, Rulengensi et
Shinyangaënsi. Uno eodemque tempore Venerabilem Fratrem Antonium Mayala,
hactenus Episcopum Musomensem, alteris quidem Apostolicis Litteris Nostris
nominamus Archiepiscopum et Metropolitam Ecclesiae Mvanzaënsis, ita videlicet ut
et ipse iuribus exornetur et privilegiis, quibus ceteri eiusdem ordinis
praesules ac Pastores fruuntur, necnon officiis et oneribus eorum propriis
adstringatur. Quae hic statuimus, ea ad effectum adducantur. Has denique
Apostolicas Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis non
obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die duodevicesimo mensis Novembris,
anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo septimo, Pontificatus Nostri
decimo.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
BERNARDINUS Card. GANTIN Congr. pro
Episcopis Praef. |
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXX (1988), n. 4, pp. 354-355
© Copyright 1987
- Libreria Editrice Vaticana
|