 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
RUSTENBURGENSIS*
PRAEFECTURA APOSTOLICA RUSTENBURGENSIS AD DIGNITATEM
DIOECESIS EVEHITUR
Ad beati Petri solium evecti atque universam super Dominicam familiam
constituti pastores, ea libenti quidem animo disponere solemus quae bono
animarum salubrius profutura existimamus. Cum igitur Praefectura Apostolica
Rustenburgensis, Congregationi Sanctissimi Redemptoris concredita, propter
missionariorum ibidem adlaborantium operam sollertem, spiritales iam quam
uberrimos caperet fructus, eandem censuimus ad dioecesis dignitatem evehi posse.
Benigne ergo prolixeque Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium
Congregationi pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide praepositorum
excipientes sententiam, ex Nostrae potestatis apostolicae plenitudine,
Praefecturam Apostolicam Rustenburgensem ad dignitatem dioecesis elevamus,
iisdem servatis finibus ac nomine atque antea, eandemque archidioecesis
metropolitanae Praetoriensis suffraganeam facimus. Novae insuper dioecesis
Episcopi cathedra in eadem urbe vulgo Rustenburg collocabitur, in aedo scilicet
Sancto Iosepho dicata. Ad ea denique perficienda quae per has Litteras iussimus,
Reverendissimum Dominum Marium Cassari constituimus, Delegationis Apostolicae
in Praetoria partes tuentem, vel quem ipse delegaverit, factis videlicet
necessariis facultatibus. Re autem peracta, documenta conscribantur quorum
sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda
Fide cito mittantur. Contrariis minime obstantibus.
Datum Romae, apud S.
Petrum, die duodevicesimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo
octogesimo septimo, Pontificatus Nostri decimo.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
IOSEPHUS Card. TOMKO Congr. pro
Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXX (1988), n. 1, pp. 5-6
© Copyright 1987
- Libreria Editrice Vaticana
|