The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CHALATENANGENSIS*

SANCTI SALVATORIS IN AMERICA IN CIVITATE
NOVA DIOECESIS CONDITUR CHALATENANGENSIS APPELLANDA

 

Qui perinde ac Petrus ipsi Nos Universae regimini Ecclesiae atque gubernationi praepositi sumus, nulli quidem aut diligentiae aut labori aut sollicitudini parcimus ut cuncti christiani orbis aptas statuamus sedes. Quocirca, cum Venerabilis Frater Arturus Rivera Damas, S. Salvatoris in America Archiepiscopus, Conferentiae episcopalis perspectis consiliis, instanter petierit divisa sua circumscriptione nova excitaretur dioecesis, exstante favorabili voto Venerabilis Fratris Francisci de Nittis, Archiepiscopi titulo Tunetensis atque in Civitate Salvatoriana Apostolici Nuntii, ex sententia Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Congregationi pro Episcopis praepositorum, apostolica Nostra usi potestate, haec quae sequuntur decernimus. Ab archidioecesi S. Salvatoris in America separamus territorium civilis provinciae seu departamento vulgari sermone Chalatenango appellatum ; ex quo seiuncto territorio novam condimus dioecesim Chalatenangensem appellandam, cuius scilicet fines iidem erunt atque civilis provinciae seu departamento . Novae dioecesis sedem in urbe Chalatenango collocamus, templumque ibidem situm, S. Ioanni Baptistae dicatum ad gradum dignitatisque Ecclesiae Cathedralis evehimus, cum iustis iuribus atque honoribus. Noviter condita dioecesis erit insuper suffraganea Ecclesiae metropolitanae Sancti Salvatoris in America, ad iuris normam. Mensam episcopalem constituent Curiae emolumenta, fidelium collationes, pars bonorum quae novae dioecesi provenient e divisis bonis archidioecesis Sancti Salvatoris in America, ad normam canonis 122 C.I.C. Item quam primum Collegium Consultorum deligatur qui validum Pastori afferant adiumentum. Ad sacrorum alumnorum institutionem quod attinet, serventur praescripta iuris communis, prae oculis habitis normis Decreti Concilii Vaticani II Optatam totius atque normis a Congregatione pro Institutione catholica statutis. Selecti seminarii alumni necnon sacerdotes in variis disciplinis erudiendi Romam mittantur ad Pontificium Collegium Pium Latinum Americanum. Quoad novae dioecesis regimen, bonorum ecclesiasticorum administrationem, Administratoris dioecesani, sede vacante, electionem, fidelium iura officiaque, quae sacri canones praescribunt adamussim serventur. Simul autem ac novae dioecesis Chalatenangensis constitutio ad effectum deducta erit, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi habeantur adscripti in cuius territorio beneficium vel officium ecclesiasticum exsequuntur ; ceteri vero sacerdotes, clerici, atque seminarii tirones, ei in cuius territorio legitimum habeant domicilium. Documenta vero omnia actaque quae ad conditam pertinent dioecesim, ad eius Curiam episcopalem mittantur, ibique custodiantur in tabulario rerum religiosarum. Ad ea denique perficienda quae per has iussimus litteras, Venerabilem Fratrum Franciscum De Nittis legamus, factis facultatibus necessariis et opportunis etiam subdelegandi quemvis virum, modo sit in ecclesiastica dignitate constitutus. Re autem ad exitum adducta, documenta conficiantur atque sincerum exemplum ad Congregationem pro Episcopis diligenter mittatur. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tricesimo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo septimo, Pontificatus Nostri decimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

BERNARDINUS Card. GANTIN
Congr. pro Episcopis DVPraef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXX (1988), n. 4, pp. 355-357

 

Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana

 

top