The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KHAMMAMENSIS*

DISTRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS A DIOECESI
VARANGALENSI NOVA DIOECESIS KHAMMAMENSIS CONDITUR

 

Perinde atque apostolicum ipsum flagitat Nostrum tum Magistri tum officium etiam Pastoris supremi, aptioribus scilicet usque consiliis et rationibus Iesu Christi propagationi confirmationique Evangelii prospiciendi, aliquid efficaciter suscipiendum censemus ac mature perficiendum ut pastoralibus gregis Varangalensis necessitatibus occurratur, qui mirum quantum hisce proximis annis et numero fidelium et apostolatus mole creverit. Inde futurum firmiter confidimus ut non pastoralia modo coepta expediantur inibi rerumque religiosarum incrementa maiora percipiantur, verum ventura iam nunc Ecclesiae Catholicae iisde in locis praeparetur provido animo aetas. Acceptis propterea sententiis ac iudiciis Venerabilium Fratrum Nostrorum, quorum est negotia procurare Congregationis pro Gentium Evangelizatione, ac recepto similiter eorum voto, quorum interest vere aut quoquomodo interesse existimatur, novam in India excitari ecclesiasticam dicionem in orientali iubemus dioecesis Varangalensis provincia, civili nominatim regione Khammam , quam propterea dioecesim Khammamensem nomine condimus suffraganeamque simul Sedi Metropolitanae Hyderabadensi subdimus. Fines hinc dicionis Khammamensis iidem erunt ac provinciae civilis eodem nomine ; regiones tamen vulgaribus titulis Warangal et Karimnagar ad ipsam pertinebunt dioecesim Varangalensem. Quod vero singulas attinet ad partes tam constitutionis quam gubernationis novi huius gregis, universum perquam religiose ius canonicum iisdem de rebus servabitur. Ceterum hanc Constitutionem simul nunc simul in posterum omne tempus vim suam exserere volumus ad quam felicissimum rerum hic a Nobis praestitutarum effectum Populique Dei in India Nobis nimirum carissimi profectum certissimum.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodevicesimo Ianuarii mensis, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo octavo, Pontificatus Nostri decimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

IOSEPHUS Card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXX (1988), n. 9, pp. 1091-1092

 

Copyright 1988- Libreria Editrice Vaticana

 

top