Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

IACMELIENSIS*

NONNULLIS SEIUNCTIS TERRITORIIS AB ECCLESIA PORTUS PRINCIPIS,
NOVA CONSTITUITUR DIOECESIS IACMELIENSIS APPELLANDA

 

Expeditioris evangelizationis causa, Venerabilis Frater Franciscus-Volfangus Ligondé, Archiepiscopus Portus Principis, audita conferentia episcopali, a S. Sede petiit ut, latiore territorio suae circumscriptionis diviso, nova iam dioecesis constitueretur, quo fidelium necessitatibus aptiore ratione ac via provideretur. Quapropter, eidem rei suffragante Venerabili Fratre Paulo Romeo, Archiepiscopo titulo Vulturiensi, in Civitate Haitiana Apostolico Nuntio, Apostolica Nostra usi auctoritate, haec quae sequuntur statuimus et decernimus. Ab archidioecesi Portus Principis territorium separamus regionis seu « département » vulgari sermone Sud-Est nuncupatum, quo novam condimus dioecesim, Iacmeliensem appellandam, cuius scilicet finps iidem erunt atque civilis regionis seu «département ». Hi fines ergo novae dioecesis erunt : ab ortu solis Reipublicae Dominicanae limites ; ab occasu « département du Sud » archidioecesis Portus Principis ; a septentrione « département du Ovest » eiusdem archidioecesis ; a meridie tandem mare Antillarum. Novae Ecclesiae sedem in urbe vulgo Jacmel nuncupata collocamus, templumque paroeciale ibidem situm, Ss. Philippo et Iacobo App. dicatum, ad gradum dignitatemque evehimus Ecclesiae Cathedralis, additis privilegiis et honoribus quibus huius generis Ecclesiae fruuntur. Noviter conditam dioecesim metropolitanae Sedi Portus Principis suffraganeam facimus ad iuris normam. Item quam primum Consultorum Collegium deligatur, qui Episcopo valido sint adiumento. Mensam episcopalem constituent Curiae emolumenta, fidelium stipes, pars bonorum quae novae Sedi e dispertitis archidioecesis Portus Principis bonis proveniunt, ad normam canonis 122 C.I.C. Ad seminarii erectionem dioecesani quod attinet necnon ad sacrorum alumnorum institutionem, serventur praescripta iuris communis, spectatis praeceptis a Congregatione pro Institutione Catholica traditis. Quidam ex seminarii tironibus pariterque sacerdotibus ad studia complenda Romam mittantur in Pontificium Collegium Pium Latinum Americanum. Quae vero ad novae dioecesis regimen spectant, bonorum ecclesiasticorum curationem, Administratoris dioecesani, sede vacante, electionem, fidelium iura et onera ceteraque id genus, haec omnia iure canonico temperentur. Simul autem ac novae dioecesis Iacmeliensis constitutio ad effectum deducta erit, eo ipso sacerdotes Ecclesiae censeantur annumerati in cuius territorio beneficium vel officium ecclesiasticum legitime habeant ; reliqui vero sacerdotes, clerici atque seminarsi tirones, ei in cuius territorio legitimum habeant domicilium. Documenta autem omnia et acta quae ad conditam dioecesim respiciunt, ad eiusdem Curiam episcopalem mittantur, ibique diligenter custodiantur in tabulario rerum religiosarum. Ad ea denique perficienda quae per has iussimus Litteras, Venerabilem Fratrem Paulum Romeo de quo supra diximus legamus, vel quem ipse delegaverit, modo sit in ecclesiastica dignitate constitutus. Re vero acta, documenta exarentur, quorum sincerum exemplum ad Congregationem pro Episcopis cito mittatur. Contrariis minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto et vicesimo mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo ottavo, Pontificatus Nostri decimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

BERNARDINUS Card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXX (1988), n. 6, pp. 694-695

 

© Copyright 1988- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana