The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

IZABALENSIS*

ADMINISTRATIO APOSTOLICA IZABALENSIS
AD CANONICUM GRADUM VICARIATUS APOSTOLICI TOLLITUR

 

Qui arcano prorsus Divinae Providentiae consilio nutuque cunctarum per terras Ecclesiarum ultimam sustinemus curam moderationemque obtinemus, vix quidquam iucundius Nobis accidere solet aut felicius quam adolescentes iam maioribusque vigentes incrementis communitates ecclesiales instruere solidioribus compagibus et quasi firmioribus structuris unde certioribus ipsae passibus progredi valeant plenam ad fidei, actionis, vitae catholicae prosperitatem ac florem. Cum igitur viginti hos superiores per annos Administratio Apostolica Izabalensis tantos convenienter effecerit in viis Evangelii Iesu Christi progressus tamque prospere apostolatus opera exegerit ut accipere sibi posse videatur robustiorem iam canonicae condicionis formam, idcirco perplacet Nobis ea singola confirmare quae Congregatio ipsa pro Gentium Evangelizatione hac de re prudenter statuerit faciendaque rite censuerit. Suprema scilicet auctoritate Nostra tollimus Administrationem Apostolicam Izabalensem canonicum ad gradum Vicariatus Apostolici, cui omnem sane concedimus dignitatem ac figuram, officia et onera addimus quae secundum sacrorum regulas canonum huius modi congruunt Vicariatibus Apostolicis. Fines vero eiusdem huius dicionis iidem erunt et nomen ipsum atque antehac fuerunt et ipsius Congregationis pro Gentium Evangelizatione suberit iurisdictioni. Reliqua autem quae novum ad Vicariatum Apostolicum Izabalensem attinent, omnia et singula canonici iuris gubernabuntur adamussim normis. Has denique Litteras Nostras tam nunc quam in posterum esse tempus validas iubemus, quibuslibet rebus minime obstantibus, ut quae iis decreta sunt ab universis quorum interest aut interesse potest quam religiosissime adserventur vimque suam plene obtineant.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodecimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo octavo, Pontificatus Nostri decimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 IOSEPHUS Card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXX (1988), n. 10, pp. 1264-1265

 

Copyright 1988- Libreria Editrice Vaticana

 

top