The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KNOXVILLENSIS*

EX DISTRACTO TERRITORIO A DICIONE NASHVILLENSI,
NOVA CONDITUR DIOECESIS KNOXVILLENSIS APPELLANDA

 

Antiquitus sane Romani Pontifices singularum Ecclesiarum immutare aptareve consueverunt fines ut difficultatibus commodius mederi populoque fideli utilius provideri possit. Idcirco quandoquidem Venerabilis Frater Iacobus Daniel Niedergeses, Episcopus Nashvillensis, audita Conferentia Episcoporum Civitatum Foederatarum Americae Septentrionalis, ab Apostolica hac Sede petivit ut, suae circumscriptionis peramplo dismembrato territorio, iam nova constitueretur dioecesis, pro explorato Nos quidem habentes id in animarum utilitatem esse cessurum, expostulationi habitae concedendum esse censuimus. Itaque, exstante favorabili suffragio Venerabilis Fratris Pii Laghi, Archiepiscopi titulo Maurianensis et in Foederatis Civitatibus Americae Septentrionalis Pro-Nuntii Apostolici, ex sententia Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Congregationi pro Episcopis praepositorum, Apostolica Nos usi potestate, haec quae sequuntur statuimus et decernimus. A dioecesi Nashvillensi territorium separamus. Comitatuum qui his nominibus vocitantur :Anderson, Bledsoe, Blount, Bradley, Campbell, Carter, Claiborne, Cocke, Cumberland, Fentress, Grainger, Greene, Hamblen, Hamilton, Hancook, Hawkins, Jefferson, Johnson, Knox, Loudon, McMinn, Marion, Meigs, Monroe, Morgan, Picket, Polh, Rhea, Roane, Scott, Sequatchie, Sevier, Sullivan, Unicoi, Union et Washington; ex eoque territorio novam condimus dioecesim, Knoxvillensem appellandam, cuius videlicet fines a triginta sex supra memoratis terminantur comitatibus. Novae Ecclesiae sedem in urbe Knoxville collocamus. Templumque ibidem situm, Sacro Cordi Iesu dicatum, ad gradum evehimus et dignitatem cathedralis. Nuper conditam dioecesim metropolitanae sedi Ludovicopolitanae suffraganeam facimus. Mensam episcopalem constituent Curiae emolumenta, fidelium stipes, pars bonorum quae novae sedi e divisis rebus dioecesis Nashvillensis provenient, ad canonis 122 C.I.C. normam. Episcopo autem Knoxvillensi iura imponimus officiaque quibus ceteri locorum Antistites fruuntur detinenturve. Consultores dioecesani deligantur ad iuris normam qui auxilium opemque ferant ipsi Episcopo. Quoad sacrorum alumnorum institutionem, praecepta serventur iuris communis, ob oculos habitis monitis Decreti Concilii Vaticani II « Optatam totius », necnon regulis a Congregatione pro Institutione Catholica statutis. Simul ac novae dioecesis Knoxvillensis constitutio ad effectum deducta erit, eo ipso sacerdotes illi censeantur adscripti Ecclesiae in cuius territorio officium ecclesiasticum legitime habeant ; ceteri vero sacerdotes, clerici seminariique tirones ei, in cuius territorio legitimum habeant domicilium. Documenta autem et acta quae ad conditam dioecesim pertinent, ad eius Curiam episcopalem mittantur, ibique custodiantur omni diligentia in tabulario rerum religiosarum. Ad ea postremo explenda quae per has Litteras iussimus, Venerabilem Fratrem Pium Laghi constituimus, factis facultatibus necessariis etiam subdelegandi quemvis virum in ecclesiastica dignitate constitutum. Re tandem ad exitum perducta, documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis diligenter mittantur. Contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum die septimo et vicesimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo octavo, Pontificatus Nostri decimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

BERNARDINUS Card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Raphaėl Varca, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXX (1988), n. 12, pp. 1499-1500

 

© Copyright 1988- Libreria Editrice Vaticana

 

top