 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
LUXEMBURGENSIS*
DIOECESIS LUXEMBURGENSIS AD GRADUM ARCHIDIOECESIS EVEHITUR
Sicut homines ad ampliorem promoti gradum vel peculiari aliquo honore exornati
excitantur plerumque et ratione vivendi et operibus ad virtutes dotesque suas
clarius ante aliorum oculos proponendas, quasi ex novae industriae fonte
haurientes, ita quodammodo se gerunt, inter cetera omne genus Instituta, etiam
illae ecclesiasticae circumscriptiones quae, ex sibi quodam singulari decore
concesso, novas depromunt vires vehementioresque impulsus dein ad animarum, quae
in eis degunt, incrementum adipiscendum, quod ad vitam christianam, maxime in
vivida fide et in honestis moribus positam, pertinet. Qua re, Nos, cum pro certo
haberemus cathedralem Ecclesiam Luxemburgensem has esse spiritales utilitates
consecuturam, si quod ei signum Nostrae aestimationis daremus, decrevimus ut eam
ad archiepiscopalem eveheremus dignitatem. Quapropter, iis auditis quorum
intererat eorumque suppleto consensu, qui aliquid iuris in hoc negotio habebant,
ex Nostrae Apostolicae auctoritatis et potestatis plenitudine his Litteris
Ecclesiam Cathedralem Luxemburgensem ad gradum et dignitatem
archidioecesis promovemus, quae Nobis immediate subiecta manebit, sedium
suffraganearum expers. Item Luxemburgensem pro tempore sacrorum Antistitem
Archiepiscopi titulo augemus et congruis iuribus ac privilegiis decoramus.
Canonicorum pariter Collegium ad eandem archiepiscopalem dignitatem provehimus,
cum iis omnibus iuribus et privilegiis, quae Collegiorum huius ordinis sunt
propria. Ad haec exsequenda autem legamus Venerabilem Fratrem Angelum Petroni,
Archiepiscopum titulo Novicensem et in Luxemburgo Apostolicum Nuntium,
necessariis et opportunis datis facultatibus etiam delegandi, ad effectum de quo
agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, atque onere
iniuncto sincerum exemplar peractae exsecutionis ad Congregationem pro
Episcopis, ubi primum id fieri poterit, mittendi. Quod denique his Litteris
statuimus, et nunc et in posterum firmum esse volumus, contrariis nihil
obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo tertio mensis Aprilis, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo octavo, Pontificatus Nostri decimo.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
BERNARDINUS Card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXX (1988), n. 12, pp. 1501-1502
© Copyright 1988- Libreria Editrice Vaticana
|