 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
NASHIKENSIS*
DISTRACTIS TERRITORIIS A DIOECESI POONENSI NOVA DIOECESIS
NASHIKENSIS CONDITUR
Quandoquidem sanctissima ipsa Iesu Christi fides, opitulante videlicet Dei
omnipotentis gratia validos Evangelii eius praecones in Indiae finibus
nominatimque intra communitatis Poonensis dicionem, suam latius virtutem nuper
protulit et ad plures usque bonae voluntatis homines ibidem pervenit, oportere
Nobis plane videtur exterior iam eiusdem ecclesiasticae regionis compages seu
structura novis hisce felicibusque rerum aptetur condicionibus. Quantumvis enim
omnis, iubente Domino, Ecclesiae industria in docendo vertatur Dei verbo, quo
efficaciter aluntur homines ad salutem aeternam, nemo tamen non percipit viam
salutaris expediri religionis si clarior reddatur atque multo efficientior ratio
singulas gubernandi partes regionesve dominici gregis. Quam ob rem, cum
Venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales Congregationi nempe pro Gentium
Evangelizatione praepositi id suaserint ut pars septentrionalis memoratae supra
dioecesis Poonensis illinc abstrahatur in novamque sui iuris dioecesim
excitetur, Nos proin, re universa maturo perpensa iudicio receptoque omnium
eorum voto quorum interesse potuit, arbitrantes haud sine causa hoc consilium in
maximum cedere posse hominem ibidem degentium spiritate commodum, statuimus et
quae sequuntur singula decernimus. Loca imprimis civilia vulgo « Dhulia », «
Jalgoan », « Nashik », « Ahmednagar » nuncupata de finibus seiungimus iure
dicionis Poonensis unde dioecesim constitui censemus ex provinciae illius urbe
principi « Nashikensem » appellandam, firmis sane reliquis manentibus locorum
limitibus. Communitatem vero novensilem hanc subesse veluti suffraganeam dein
volumus Archidioecesi ipsi Bombayensi eiusque Episcopi cathedram in sacra
eiusdem principia civitatis aede statui Nashikensis. Pro canonicis interea ipsis
deligantur consultores dioecesani ad iuris regulam iidemque rito adhibeantur.
Cuncta illa autem hisce quae fieri iussimus Litteris tam in praesens ut valeant
praecipimus tempus quam in posterum omne contrariis quibuslibet rebus nequaquam
obsistentibus.
Datum Romae apud S. Petrum, die quinto decimo Maii mensis, anno Domini millesimo
nongentesimo octogesimo septimo, Pontificatus Nostri nono.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
IOSEPHUS Card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Iosephus Del Ton,
Protonot. Apost.
Raphaėl Varca, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXX (1988), n. 12, pp. 1502-1503
© Copyright 1988- Libreria Editrice Vaticana
|