 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
ARGENTORATENSIS*
DIOECESIS ARGENTORATENSIS AD GRADUM ARCHIDIOECESIS EVEHITUR
Antiquissima ipsa honoratissimaque communitas ecclesialis Argentoratensis iam
ab aetatis christianae saeculo quarto crescit ac vivit una cum eiusdem nominis
civitate quae quot subierit progrediente tempore qualesque casus et historiae
eventus nemo profecto qui ignoret reperietur. Cuius Ecclesiam insuper constat
sive Christifidelium, sacerdotum, religiosorum ac religiosarum numero sive
catholicis Institutis, religiosa incrementa ita feliciter constanterque coepisse
ut ea inter praecipuas ecclesiales habeatur Galliae Sedes. Huc accedit ut
nuperius maximo quidem cum honore et decore eadem urbs Argentoratum communi de
nationum complurium consensu opportuna effecta sit sedes quorundam institutorum
aliquibus Europae populis deservientium. Has igitur ob rationes, consentaneum
usquequaque videtur ipsam illius Ecclesiae dignitatem canonicam ac publicam
inter communitates Galliae pro statu eius nomineque augeri, ad maiorem videlicet
inibi degentium Christifidelium observantiam necnon reru ecclesiasticarum
reverentiam iam denique numerari eandem dioecesim inter Ecclesiae universalis
archidioeceses. Suscepta igitur propensa omnino sententia Nuntii Apostolici in
Re Publica Galliae, tum etiam habitis rationibus ad civiles effectus quod
spectat cum eiusdem Rei Publicae gubernio, pro apostolicae auctoritatis Nostrae
plenitudine commemoratam superius Ecclesiam dioecesanam Argentoratensem
Nobis diretto subiectam ad gradum archidioecesis legitime evehimus, demptis
tamen suffraganeis ullis ei dioecesibus. Pari porro voluntate et auctoritate
Venerabilem Fratrem Carolum A. Brand, Praesulem pro tempore Argentoratensem, iam
ipsum adhuc illo titulo in persona sua perfruentem, dignitate archiepiscopali
privilegiisque cunctis eodem spectantibus in perpetuum cumulamus, facto
praerogativarum exercitio, quae, vi articulorum quarti et quinti Concordati die
quinto decimo mensis Iulii, anno MDCCCI finiti pro regionibus Alsatiana et
Lotharingica adhuc vigentis, ad Supremum Rei Publicae Galliae Moderatorem
pertinent. Praeterea Canonicorum Collegium eiusdem eeclesiasticae dicionis
gradum tollimus ad archiepiscopalem, universis additis iuribus ac privilegiis
propriis. Quae omnia ut plenum in actum deducantur, Apostolicum Nuntium in
Gallia deputantes necessariis instruimus opportunisque facultatibus, etiam
subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica
dignitate constitutum, onere simul imposito ad Congregationem pro Episcopis cum
primum fieri potuerit, verum actus exemplar ipsius peractae exsecutionis
transmittendi. Futurum denique Nos confisi ut par haec civili ipsius splendori
ecclesialis condicio archidioecesis Argentoratensis plurimum rationibus salutis
hominum causisque Ecclesiae Catholicae proficiat, mandamus ut singula hic
praestituta suam in posterum tempus vim habeant prorsusque exserant quibuslibet
haudquaquam obstantibus rebus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die primo mensis Iunii, anno Domini millesimo
nongentesimo octogesimo ottavo, Pontificatus Nostri decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
Laurus Governatori,
Protonot. Apost.
Raphaël Varca, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXX (1988), n. 13, pp. 1729-1730
© Copyright 1988- Libreria Editrice Vaticana
|