The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ANTIOQUIENSIS*

AD METROPOLITANAE ORDINEM ANTIOQUIENSIS EVEHITUR DIOECESIS,
QUAE ECCLESIA SANCTAE FIDEI DE ANTIOQUIA POSTHAC VOCABITUR,
NOVAQUE EI COGNOMINA PROVINCIA CONDITUR ECCLESIASTICA

 

Spiritali sane prospicientes utilitati Christifidelium ubique terrarum degentium, preces, quas ad novam provinciam ecclesiasticam iusta de causa in Republica Columbiana instituendam Conferentia Episcopalis eiusdem Nationis huic Sanctae Sedi modo adhibuit, audiendas esse censemus. Quare, idem sentiente Venerabili Fratre Angelo Acerbi, Archiepiscopo titulo Zellensi et in Columbia Nuntio Apostolico, Nos, eiusmodi petitione perpensa eorumque suppleto consensu, quorum interest vel interesse existimantur, probata etiam sententia Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacro Consilio pro Publicis Ecclesiae Negotiis praepositorum, quam ratam facimus, vi et potestate Nostra Apostolica harumque Litterarum virtute hic ea decernimus, quae sequuntur, atque iubemus. Ecclesiam Antioquiensem metropolitano subtrahimus iuri Ecclesiae Medellensis attollimusque ad metropolitanae archidioecesis gradum, cui iura proinde et privilegia tribuimus, quae eiusmodi Ecclesiarum ordinis sunt propria, ipsaque vocabitur Ecclesia Sanctae Fidei de Antioquia; pariterque novam provinciam ecclesiasticam eodem nomine appellandam condimus, quae scilicet constet tum nova metropolitana Ecclesia Sanctae Fidei de Antioquia tum suffraganeis quas ei assignamus dioecesibus Sanctae Rosae de Osos et ApartadoŽnsi hodie constituta, tum etiam Vicariatibus Apostolicis Quidduano et IstiminaŽnsi, singulis his Ecclesiis particularibus iam nunc a provincia Medellensi omnino distractis. Eundem autem pro tempore olim Antioquiensem, nunc Sanctae Fidei de Antioquia, Praesulem dignitate Metropolitae perpetuo insignimus Venerabilem Fratrem Eladium Acosta Arteaga, quem novae Ecclesiae metropolitanae, iuribus quidem et privilegiis propriis ornatum congruentibusque adstrictum officiis, Archiepiscopum praeficimus, dum eiusdem pro tempore Archiepiscopi iuri metropolitano Ecclesias, quas ei suffraganeas diximus, simul subicimus. Quae omnia hic statuimus, ea ad effectum ab eodem quem diximus Venerabili Fratre Angelo Acerbi adducantur, cui et facultatem facimus id delegandi ad alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum, addito onere hoc etiam curandi, ut certum verumque actae exsecutionis litterarum exemplum Congregationi pro Episcopis iusta diligentia mittatur. Quod reliquum denique est, Apostolicas has Litteras nunc ratas esse et in posterum volumus, contrariis quibuslibet rebus haud obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodevicesimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo octavo, Pontificatus Nostri decimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

BERNARDINUS Card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Franciscus Cascone, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXX (1988), n. 11, pp. 1382-1383

 

© Copyright 1988- Libreria Editrice Vaticana

 

top