Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GIRARDOTANENSIS*

NONNULLIS DISIUNCTIS TERRITORIIS A SEDIBUS MEDELLENSI,
SONSONENSI RIVI NIGRI ET BARRANCABERMEIENSI NOVA
CONDITUR DIOECESIS QUAE GIRARDOTANENSIS APPELLATUR

 

Qui peculiari Dei consilio universae christianorum familiae praesumus, id usque agere annitimur quod religionem et fidelium spiritale bonum latius profert, commodius disponit et firmius reddit. Idcirco cum Venerabilis Frater Noster Alfonsus S. R. E. Cardinalis López Trujillo, Archiepiscopus Medellensis, idem quidem sentientibus Venerabilibus Episcopis qui ad praesens Dioeceses administrant Sonsonensem Rivi Nigri et Barrancabermeiensem, audita quoque Conferentia Episcoporum Columbianorum, plurima prece ab hac Apostolica Sede efflagitaverit ut, earundem dioecesium quas supra memoravimus divisis latis territoriis, nova ecclesiastica constitueretur circumscriptio, admotis postulatis concedendum esse arbitramur. Itaque exstante favorabili voto Venerabilis Fratris Angeli Acerbi, Archiepiscopi titulo Zellensis, in Columbiae republica Apostolici Nuntii, ex sententia Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium pro Publicis Ecclesiae negotiis praepositorum Apostolicae potestatis usi plenitudine, suppleto eorum quorum interest consensu quive sua interesse existimant, haec quae sequuntur statuimus ac iubemus. Ab archidioecesi Medellensi territoria separamus quae sic vocitata comprehendunt municipia : Girardota, Barbosa, Santo Domingo, Concepción, Alejandría, San Roque, Caracolí, Maceo, Yolombó et Cisneros ; a dioecesi Sonsonensi Rivi Nigri paroeciam horum nominum : La Inmaculada Concepción, en Concepción et San Pedro Alejandrino en Alejandría; a dioecesi Barrancabermeiensi paroeciam quam vocant Nuestra Señora del Carmen, en Virginias ; ex quibus distractis territoriis novam condimus dioecesim Girardotanensem appellandam, iisdem conclusam finibus quibus praedicta municipia et paroeciae ad praesens terminantur. Novae scilicet constitutae dioecesis hi erunt fines : ad septentrionem dioecesis Sanctae Rosa de Osos ; ad orientem dioecesis Barrancabermeiensis ; ad meridiem dioecesis Sonsonensis Rivi Nigri ; ad occasum demum archidioecesis Medellensis. Novae Ecclesiae sedem in urbe Girardota collocamus, templumque ibique situm paroeciale, B. M. V. « Nuestra Señora del Rosario » dicatum ad honorem ac dignitatem evehimus Ecclesiae cathedralis. Nuper conditam dioecesim metropolitanae sedi Medellensi suffraganeam reddimus eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi illius sedis pro tempore subicimus. Consultores quam primum deligantur dioecesani ad iuris normam, qui ipsi episcopo assint consilio et opera. Convenienti Praesulis novae dioecesis sustentationi providebunt Curiae emolumenta, fidelium stipes, dos regiminis reipublicae, et portio obveniens ex divisione, ad normam can. 122 C. I. C., facienda bonorum quae hucusque ad Mensas episcopales (quas indigenae Mitras appellant) dictarum dioecesium spectarunt. Ad sacrorum alumnorum institutionem quod attinet, serventur praescripta iuris communis, ob oculos habitis normis et regulis a Congregatione pro Institutione Catholica statis. Selecti seminariorum alumni necnon sacerdotes in ecclesiasticis disciplinis imbuendi excolendive ad Pontificium Collegium Pium Latinum Americanum mittantur. Quod autem ad novae dioecesis regimen pertinet, bonorum ecclesiasticorum administrationem, administratoris dioecesani, sede vacante, electionem, fidelium iura aliaque horum similia, quae sacri canones praescribunt ad amussim serventur. Simul atque novae dioecesis constitutio ad effectum deducta erit, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi censeantur adscripti in cuius territorio officium ecclesiasticum habent ; ceteri vero sacerdotes, clerici seminariique tirones dioecesi in cuius territorio legitimum detinent domicilium. Documenta autem et acta conditae dioecesis respicientia res, ad eiusdem Curiam episcopalem mittantur ibique in tabulario rerum religiosarum custodiantur. Ad ea tandem explenda quae per has Litteras iussimus, Venerabilem Fratrem Angelum Acerbi legamus, factis videlicet facultatibus necessariis et opportunis etiam subdelegandi quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum. Re denique ad exitum perducta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis sedulo mittantur. Contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodevicesimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo octavo, Pontificatus Nostri decimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 BERNARDINUS Card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXX (1988), n. 13, pp. 1731-1732

 

© Copyright 1988- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana