The Holy See
back up
Search
riga

 


VII

CETERA CURIÆ ROMANÆ INSTITUTA

Præfectura Pontificalis Domus

Art. 180 — Præfectura ordinem internum ad Pontificalem Domum spectantem respicit, atque iis omnibus sive clericis sive laicis moderatur, ad disciplinam et servitium quod attinet, qui Cappellam et Familiam Pontificiam constituunt.

Art. 181 — § 1. Summo Pontifici adest sive in Palatio Apostolico sive cum Ipse in Urbem vel in Italiam iter facit.

§ 2. Ordinationi et processui studet Cæremoniarum Pontificalium, extra partem stricte liturgicam, quæ ab Officio Liturgicis Celebrationibus Summi Pontificis præposito absolvitur; præcedentiæ ordinem attribuit.

§ 3. Admissiones publicas privatasque coram Pontifice disponit, collatis consiliis, quoties rerum natura id postulet, cum Secretaria Status, qua moderante ea ordinat, quæ servanda sunt, cum ab ipso Romano Pontifice coram sollemniter admittuntur supremi populorum Moderatores, Nationum Legati, Civitatum Ministri, Publicæ Auctoritates ceteræque personæ dignitate insignes.

Officium de Liturgicis Celebrationibus
Summi Pontificis

Art. 182 — § 1. Ipsius est ea quæ necessaria sunt ad liturgicas aliasque sacras celebrationes, quæ a Summo Pontifice aut Eius nomine peraguntur, parare easque, iuxta vigentia iuris liturgici præscripta, moderari.

§ 2. Magister pontificiarum Celebrationum Liturgicarum a Summo Pontifice ad quinquennium nominatur; cæremoniarii pontificii, qui eum in sacris celebrationibus adiuvant, a Secretario Status pariter ad idem tempus nominantur.

VIII

ADVOCATI

Art. 183 — Præter Romanæ Rotæ Advocatos et Advocatos pro causis Sanctorum, Album adest Advocatorum, qui habiles sunt, rogatu eorum quorum interest, ut patrocinium causarum apud Supremum Signaturæ Apostolicæ Tribunal suscipiant necnon, in recursibus hierarchicis apud Dicasteria Curiæ Romanæ, operam suam præstent.

Art. 184 — A Cardinali Secretario Status, audita commissione stabiliter ad hoc constituta, candidati in Albo inscribi possunt, qui congrua præparatione, aptis titulis academicis comprobata, simulque vitæ christianæ exemplo, morum honestate ac rerum agendarum peritia commendentur. Quibus requisitis forte postea deficientibus, ex Albo expungendi sunt.

Art. 185 — § 1. Ex Advocatis præsertim in Albo adscriptis Corpus Sanctæ Sedis Advocatorum constituitur, qui patrocinium causarum, nomine Sanctæ Sedis vel Curiæ Romanæ Dicasteriorum, apud ecclesiastica vel civilia tribunalia suscipere valent.

§ 2. A Cardinali Secretario Status, audita commissione, de qua in art. 184, ad quinquennium nominantur; graves tamen ob causas, a munere removeri possunt. Expleto septuagesimo quinto ætatis anno, a munere cessant.

IX

INSTITUTIONES SANCTÆ SEDI ADHÆRENTES

Art. 186 — Sunt Instituta quædam, sive antiquæ originis sive novæ constitutionis, quæ, quamvis ad Curiam Romanam sensu proprio non pertineant, nihilominus ipsi Summo Pontifici, Curiæ et Ecclesiæ universæ servitia necessaria aut utilia præstant et cum Apostolica Sede aliquo modo cohærent.

Art. 187 — Inter huiusmodi Instituta eminet Tabularium seu Archivum Secretum Vaticanum, in quo documenta regiminis Ecclesiæ adservantur, ut imprimis ipsi Sanctæ Sedi et Curiæ in proprio opere perficiendo præsto sunt deinde vero, ex ipsa concessione Pontificia, omnibus historiæ explorandæ studiosis, atque fontes cognitionis evadere possint omnium historiæ profanæ quoque regionum, quæ cum vita Ecclesiæ sæculis præteritis arcte cohærent.

Art. 188 — Instrumentum insuper insigne Ecclesiæ ad culturam fovendam, servandam, divulgandam a Summis Pontificibus constituta est Bibliotheca Apostolica Vaticana, quæ thesauros omne genus scientiæ et artis in suis variis sectionibus viris doctis veritatem investigantibus præbet.

Art. 189 — Ad veritatem inquirendam et diffundendam in variis scientiæ divinæ et humanæ regionibus ortæ sunt in sinu Ecclesiæ Romanæ variæ, quæ vocantur, Academiæ, inter quas eminet Scientiarum Academia Pontificia.

Art. 190 — Hæ omnes Institutiones Ecclesiæ Romanæ reguntur propriis legibus constitutionis et administrationis.

Art. 191 — Recentioris originis sunt, quamvis ex parte exemplis præteritis inhæreant, Typographia Polyglotta Vaticana, Officina libraria editoria Vaticana, Ephemerides diurnæ, hebdomadariæ, menstruæ, inter quas eminet L'Osservatore Romano, Statio Radiophonica Vaticana et Centrum Televisificum Vaticanum. Hæc Instituta subiciuntur Secretariæ Status aut aliis Curiæ Romanæ officiis iuxta proprias leges.

Art. 192 — Fabrica Sancti Petri curare perget ea quæ ad Basilicam Principis Apostolorum pertinent sive quoad conservationem et decorem ædificii sive quoad disciplinam internam custodum et peregrinorum, qui visendi causa templum ingrediuntur, iuxta proprias leges. In omnibus, quæ id exigunt, Superiores Fabricæ concorditer agant cum Capitulo eiusdem Basilicæ.

Art. 193 — Eleemosynaria Apostolica opus adiumenti pro Summo Pontifice exercet erga pauperes ac pendet directe ex Ipso.

Decernimus præsentem Constitutionem apostolicam firmam, validam et efficacem esse ac fore, suosque plenos et integros effectus sortiri atque obtinere a die 1 mensis Martii 1989 et ab illis ad quos spectat aut quomodolibet spectabit in omnibus et per omnia plenissime observari, contrariis quibusvis, etiam specialissima mentione dignis, non obstantibus.

Datum Romæ, apud Sanctum Petrum, coram Patribus Cardinalibus in Consistorio adunatis, in pervigilio sollemnitatis Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, die XXVIII mensis Iunii Anno Mariali MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.

 

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 

top